Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 169


29. De Maximino imperatore, 22. ab Augusto.
Maximinus erat vir miles in Urbe cohortis,
Scandit ad imperium, Christi crudelior hostis,
Obprimit ecclesias miraque dampna parat.
Hic sine decreto cunctoque dolente senatu,
Seditione datus, conscendit ad imperiatum,
Criminibus natus, perdere sancta ratus.
[Maximinus senior imperavit annis 11. Sepe in die bibit, de vino anforam magnam Capitolinam, et commedit
60 libras carnium. Sudores suos recipiebat in calices quasi 3 sextarios in die. Quando voluit rectores dare provinciis
vel prepositos vel procuratores regionales, nomina eorum examinabat in populo, dicens: Si quis habet crimen contra
eos, dicat et probet; si non probaverit, punietur.
Cum enim christiani in ordinandis suis sacerdotibus semper querant
examen, multo magis fieri oportet in rectoribus provinciarum, quibus fortune hominum et capita committuntur. Maximinus
iunior litteratissimus fuit. Manus et genua et pedes dabat ad osculandum; quod pater suus numquam
fecit. Dicebat enim: Dii indignantur, si homines ingenui pedes principis osculentur.]
30. De Gordiano imperatore, 23. ab Augusto.
[Gordianus litteratissimus fuit; canicie decorus, vultu pomposus, ore verecundus, corpore subcrassus, moribus
modestus, et moribus commendandus. Gordianus iunior, forma pulcherrimus, legitur habuisse decretas concubinas
22; ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit. Fuerunt sub Gordiano tercio Rome elefanti 32,
tigres 10, leones mansueti 60, leopardi mansueti 30, belbi id est iene 10, gladiatorum fiscalium paria mille.
Item de Gordiano imperatore.]
Anno ab incarnatione Domini 241. Gordianus, 23. ab Augusto, fit imperator. Tunc Anterius papa defuncto
Pontiano successit. Quo mortuo, Fabianus per columbam a celo lapsam et super caput eius manentem dignus episcopatu
ab omnibus iudicatur.
Gordianus admodum puer Parthis bellum indicit. Quos dum diversis preliis prospere gestis oppressisset, ipse fraude
suorum anno sexto imperii sui super Eufratem interficitur. Cetera versus habent; sed nota, quod tempore Gordiani
Pontiano papa Rome mortuo, succedit Antherius. Quo mortuo, Fabianus per columbam demonstratus succedit
in papatum. Tunc etiam in Antiochia defuncto episcopo Zebenno, succedit Babilas. In Alexandria vero Demetrio
defuncto episcopo, succedit Eraclas.
Item de eodem Gordiano imperatore narratur et de papa sui temporis.
Gordianus habet sex annis rite coronam.
Celitus emissa recipit miracula Roma.
De Fabiano presule mira sonant.
P. 169 v. 7 post ratus addunt B. C:]
Tresque decemque malis cum rex male vixerit annis,
Urbanus papa tunc Urbe fuit venerandus,
Annis ter ternis vita beata fuit;
Mensibus undenis potuit plus vivere rebus,
Plus quoque bis senis legitur vixisse diebus;
Sanctaque Cecilia tunc sua martir erat. Hoc loco addunt B. C quae infra leguntur:]
Tunc Dioclecianus - dies.
Pergit A:] Karlo Martellus superavit marte Viennam,
Et circa Rodanum iam superat omnia regna,
Urbis Arelati litora magna capit.
Tunc erat Anteros Romanus papa beatus,
Ordine bis senis tenet annis pontificatum
Atque dies totidem; mensis ad ista favet.

Torna all'inizio