: Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2347


I - Sanctissimo ac beatissimo patri domino Alessand[r]o pape.
Mitis Alexander, bone pastor, papa beate,
Pontificum forma, primatum gloria, cleri
Exemplar, populique sacer dux, plebis asylum,
Ecclesie princeps, lux mundi, maxime patrum;
Tu dispensator celestis es atque minister
Summus, apostolici primi successor et heres;
Te primevus Abel singnat, Noeque gubernans
Misticat, et mangnus Abraam patriarcha figurat;
Te Moyses ductor, Aaron te pontificatu,
Te Samuel censor depingit, teque potestas
Offitii summi Petrum notat, unctio Christum.
Accipe, san[c]te pater, opus hoc; incongrua vocum
Materie splendor redimat, preclara beati
Thematis obscuram donent splendescere formam.
Hec humili depicta stilo tua gratia, queso,
Dignetur penetrare tue dulcedinis aures;
Nec, quia summa decent te summum, spernere debes
Infima; nec, quoniam magnus, calcare minora.
Non quid in oblatis sit queritur, immo ferentis
Pensatur votum; que sunt abiecta colorat,
Vilia nobilitat affectus, parvaque mangnis
Munera muneribus equat generosa voluntas.
II - Verba a[u]ctoris.
Principium metuit, operis fastigia mirans,
Mens rudis et sinplex, medium finemque veretur.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio