Non semper, iudices, tractande sunt in foro sententie, presentim qum auditoris animus longa partis adverse defessus est oratione. Narrabo vobis itaque fabulam, que non in totum fortassis abhorret a veritate. Quidam, qum omne patrimonium amisisset, perditis liberis et uxore facto ac sorte, ad arborem quandam se suspedit. Forte evenit ut, a pretereunte inciso laqueo, restitutus vite ac servatus sit. Agit iniuriarum cum liberatore suo coram pretore, eo , quod mori cupientem impediverit nec permisit ipsum finire mentis miserias. Is, qui fuit sue auctor salutis, in medio nihil affert, nisi pietatem et misericordiam suam. Non oportere agit ob suum beneficium se ad supplicium reposci, sed ingrati potius crimine in suum accusatorem agi convenire. Simile mihi accidit cum adversario meo, iudices, quoniam eum ab iniuria sua prohibui et non permisi liberos, ac ceteros necessarios furori suo. Nunc ab eo sub alterius cause pretextu agor. Videte nunc quam apud eum gratiam pro beneficio consequor, quidquam vos de moribus suis ac vita iudicare conveniat.
Exemplum insinuationis, quom recreantur auditores defessi mutatione Rubrica.
Nescio, iudices, an vobis notus procurator negociorum inter me et adversarium meum, qui si propter vestras occupationes minus familiaris atque cognitis sit, quoniam oporteat, curabo ipsum verbis et gestu, quam aptius fieri poterit, representare. Est siquidem homo stature brevis, naso simo et lingua balbuciente, cuius sane vox magis naribus quam pallato resonat, magnam gestans strumam in pectore, qui aliqualibus extat plus quam magno sexquipede; pedum iuncturas et genua adeo magno timore deformata gestans ut, qum maxime currendi impetu rapitur, non solum tardius feratur, vero retro potius cedere videatur huic: autem in hunc modum contentio fuit cum ancilla cuiusdam nostri vicini, quam vos omnes puto cognoscere.
Suprascriptam recitationem voce et gestu contendentis exprimet
|
|