Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 237


patris sepulchro, uidente Heccuba matre sua, impie Polixenam occidit,
et eius corpore per frusta truncato per eum, patris monumentum
in multa circunquaque copia uirg<i>nei sanguinis irrigauit.
Heccuba uero cum uidit coram se interfici Polixenam, dolore pre
nimio sui sexus protinus exuta memoria, facta est furiosa. Quare in
furore suo penitus dissoluta uaga discurrit, quoscunque potest mordet
more canino, et proiectis ab ea lapidibus, nunc istum obruit
nunc illum, Grecos multimode lapidibus offendendo. Propter
quod nimium infesta est facta Grecis. Et ideo Greci eam capi
faciunt et eam mandant in Aulidem insulam Troye uicinam ab
hominibus lapidari. Que ibidem lapidibus obruta diem clausit
extremum. Greci uero Heccube corpori monumentum arduum et
insigne fieri mandauerunt, ubi corpus Heccube fuit sepultum.
Cuius monumenti fabrica usque in hodiernum diem loco apparet in
ipso. Et nomen quod tunc fuit inpositum ipsi loco propter memoriam
Heccube uocatus est "locus infestus, " quod nomen usque nunc
uiget communiter ipsi loco.
[Incipit liber xxxius de exilio Enee, de relegacione Anthenoris
a Troia, et de morte Thelamonii Aiacis. ]
Post Troye urbis in tanto suorum ciuium et eorum facultatum
discrimine capcionem, nondum Grecis ualentibus a Troya recedere
proper nimiam maris et temporis tempestatem, Thelamonius Ayax
coram Agamenone et aliis Grecorum principibus contra Ulixem
querelam exposuit, dicens quod cum in distribuendis bonis et facultatibus
in Troyane ciuitatis capcione quesitis debuerit ea forma seruari
ut secundum dignitatem, meritum, et laborem deberet vnicunque
prerogatiua seruari, in Palladio concedendo non fuit tamen equa
forma seruata, cum Palladium concessum fuerit Vlixi, qui tanto
premio non fuit dignus, "et ego eo caream, qui multo magis eo dignus
existo, cum propter mee strennuitatis sudores inmodicos multociens
Grecorum exercitum, fame nimium laborantem, multa saturitate
repleuerim in multarum rerum uictualium ubertate, quem multociens

Torna all'inizio