Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 570


Ad secundum dicendum, quod non est simile de anima et de Angelo: Angelus
enim creatus est non ut forma alterius corporis; unde non poterat ex parte
materiae defectus incidere; sed oportebat quod si in principio creationis, peccati
maculam habuisset, hoc ex parte creantis esset: anima vero creatur ut
actus cuiusdam corporis, ex cuius coniunctione potest aliquam maculam contrahere:
nec sequitur quod maculae illius Deus principium sit.
Ad tertium patet responsio per ea quae dicta sunt.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ferri in delectabile carnis sit de natura
ipsius concupiscibilis absolute consideratae, non tamen est de natura eius
secundum quod est humana, idest per rationis iudicium nata ordinari, et praecipue
secundum hoc quod in natura humana potuit esse talis perfectio in ratione
qua concupiscibilem penitus ordinaret: et ideo quando praeter ordinem
rationis in suum obiectum fertur, ex defectu quodam contingit: et causa istius
defectus, inquantum culpae rationem habet, ex Deo non est, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod fomes per se in malum inclinat; sed quod in bonum
promoveat, hoc est per accidens; unde non sequitur quod quolibet modo consideratus
ex Deo sit: quia ex quolibet malo aliqua bona per accidens proveniunt.
ARTICULUS 2
Utrum conveniat sapientiae divinae
infundere animam corpori, a quo contrahat maculam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod divinam sapientiam non deceat quod anima corpori infundatur,
ex quo maculam contrahit. Nullus enim sapiens ponit thesaurum suum in
loco in quo inquinatur. Sed anima pretiosissimus thesaurus Dei est, ut est imagine
Dei insignita. Ergo non decet divinam sapientiam ut tali corpori infundatur
ex quo maculam contrahat.
2. Praeterea, si Deus aliquem in inferno poneret sine propria culpa, non esset
decens iustitiae eius et sapientiae. Sed ex hoc quod anima ex infusione maculatur,
reatum infernalis poenae incurrit. Ergo non decet Deum ut tali corpori eam
infundat.
3. Praeterea, infectio spiritualis est peior quam corporalis. Sed consulitur
infectis lepra corporali ut a coitu abstineant, ne filios infectos generent. Ergo
multo fortius et Deus instituere debuit ut homines a carnali opere cessarent, ex
quo per coitum genitos maculam originalis culpae contrahere necesse est.

Torna all'inizio