humilitas, abstinentia vero districta nimis et cauta, ita ut nec
infra claustrum monasterii quisquam sciret, vir sanctus qualiter
ieiunaret. Inter reliqua autem virtutum dona ita exosum
habebat detractionis vitium, quatinus mox ut quis ad detrahendum
os aperiret, velut sagitta rigore lapidis repercussa
in dirigentem protinus redundaret. Post eius vero obitum
nonnulla per eum miracula divinitus facta sunt.
XVI. Romualdus autem post patris correptionem,
in palude Classis cellulam figens, in loco qui pons Petri
dicitur habitavit. Postmodum vero non corporis egritudinem
metuens, non fętoris nausiam perhorrescens, sed ne inbecillitatis
occasione quantumlibet se ab abstinentię rigore remitteret,
ad Classis itidem predium, ubi est ęcclesia beati
|
1
5
10
|