Ad nostram urbem cum parvula filia quidam iamdudum 
venerunt ex Anglia. Cum tempore brevi puella utroque parente 
orbata [sit], utrum sacra necne baptismatis unda sit lota, 
manet ignara. Anime igitur periculum pertimescens, gehenne 
incendium expavescens ad nos sepissime venit, genibus provoluta 
sacrum fontem expetiit. Verum quia inter fratres nostros 
varie super hoc sunt dissidentes sententie, nihil inde agere sine 
vestra auctoritate decrevimus. Doceat ergo discipulum magistralis 
benignitas, instruat filium paternalis caritas ac suum 
de cetero servum confirmet Romane ecclesie mitissima pietas. 
6 
P. servus servorum Dei V. Bononiensi dilecto in Christo 
fratri et coepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. 
Lectis tue dilectionis litteris, frater venerabilis, ingenti cum 
ammiratione mens nostra fuit repleta letitia. Nam quia sedem 
apostolicam, ut debuisti, consulere decrevisti, letum me reddidisti. 
Quod autem in re tam aperta dubitasti, nos et fratres 
nostros ammiratos turbasti. Tua quippe fraternitas a cunabulis 
sacris litteris erudita, exterioribus et studiis adprime 
inbuta et huius sacrosancte sedis auctoritate munita indubitanter, 
ut credimus, nosse debet tale, quod sub ambiguo non 
debere relinqui, sed ad certitudinem luce clarius constat oportere 
adduci, ne anima pretioso Christi cruore redempta per
  |  
  |