Petrus Damiani: Epistulae

Pag 305


Quatinus nec ad ulciscendum inmoderatus te zelus accendat, nec nimia
pietas ab exerendae te disciplinae vigore cohibeat. Sane quia mox ut
infertur iniuria, perturbatur animus, vix rectum ilico valet promulgare
iudicium. Sicut enim intuentis visum aqua, dum quiescit, admittit, si turbatur,
optundit, sic humanus animus in ipso perturbationis articulo inoffensam
recti iudicii lineam non attendit. Unde necesse est, ut in posterum
sententia differatur, quatinus aequata iustitiae lance, iudicium quod perturbata
nequiverat, mens quieta suspendat. In quo plane non minimum ad
aedificationem pertinet intueri, rex David quam quietus, quam gravis in
promulgatione iudicii fuerit et discretus. Qui nimirum Ioab et Semei se
graviter offendentes, donec vixit et in eo ira vel furor habere locum potuit,
aequanimiter toleravit. Cum vero iam propinquaret ad obitum, et nullis
olim sopitae iracundiae stimulis urgeretur, praecaepit filio, ut post mortem
suam in illos vindicaret, tunc videlicet cum eum humanis iam rebus exemptum,
offendentium poena delectare non posset. Tu , inquit, nosti quae
fecerit michi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus
Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem
et non saenens vindicavit.
Tu quoque, venerabilis soror et domina, huius imitare sancti regis
exemplum, ut pietatis simul atque iustitiae numquam deseras institutum,
ita tamen ut iuxta apostolicum praeceptum superexaltet misericordia iudicium.

Torna all'inizio