transmittas. Nos eum honeste recipiemus, diligemus, et honorabimus, et pretium tuis litteris nobis significatum, ei omni anno libentissime persolvemus.
PETITIO
8 Quia sicut cuiusdam sapientis eloquio apertissime comprobatur, paratis differre semper nocere cognoscitur, discretionem tuam prout possumus exoramus, quatinus iam assignatum clericum si eum adeo paratum esse cognoveris sis nobis mittere sollicitus, sciturus quod eum erimus Deo concedente honorifice suscepturi, et prout utilitati nostre operam dare voluerit, ita debita remuneratione uniuscuiusque anni cursu se gaudere cognoverit.
9.
EPISTULA AMICORUM velSOCIORUM ADINVICEM
1 Mas. et Al. amicis karissimis vel: sibi consanguinitatis linea copulatis, vel: intimo mentis affectu, et sibi societatis copula coniunctis, G(uido) eorum amicus intimus salutem, et intime dilectionis affectum, vel per accusativum casum sic. 2 Mas. et Al. intima condam dilectione coniunctos G(uido) eorum socius dilectissimus, discordie vitium relinquere, et ad unitatis concordiam remeare.
EXORDIUM
3 Notum sit vobis michi nuper esse relatum, quod in tantum discordie prorupistis, quod capillos vestros non sicut deceret vicissim dilacerastis, et non solum pariter corporali societate manere, verum etiam in singulis vitiis qualiter vos possitis occidere, insidias ponere laboratis. Quod quam grave sit corpori et anime detrimentum, discretionem vestram latere non credo.
|
|