Ista fuit! pereat adscendens eius, et heros
Pestifer, et nusquam mundo memoriabile nomen
Tantorum surgat, neque mentio gentibus ullis
Fiat cause huius. Sed quid non livor in orbe
Egit edax? Celi sunt testes, atque gigantes,
Ac primi fratres factores Urbis et ambo,
Et mundis reges, populi gentesque minores.
Invidia confundit series, ac omnia vertit.
Orta que Plumatii contentio, litis et error;
Sic et Plumatium tantorum causa furorum
Extitit. Illa mee muse modo facta tacebunt.
Nos aliis trahimur, nos altera gesta requirunt:
Pierides spectant, Pegasique in litore clamant.
Expedit ergo ire nos huc, et lintea ventis¯
Tradere: maturis dum tempus restat agendum,
Est licitum quodcumque facis: mora sepe vianti
Parva nocet. Precor ista sinas, et cede parumper;
Hac desiste modis; hiis sum non actus habenis.
Nam quecumque suo letantur tempore parto.
Importunus agis acto choactio facta
Ulla placent. Sed ubi te tam libido sciendi
Attrahit atque sitis, non excusare labores
Phas mihi. Luctiferos vadam per littora mesta,
Et nova qua liquidis decurris, Tescius, undis,
Homine quam tristi reparat, renovatque furores,
Armorumque estus, ac colligit undique gentes;
Ac sic hortatur se quilibet actus ad arma,
Assisium volvitque suo nunc talia corde. -
Victores erimus hodie que Tybridis ale
Ingessere olim nobis ad bellica tecta
Hospita. Quisque ferox animo dextraque potenti,
Irruat in sevos Griphos, et torrida singna,
Funestasque alas que sunt per plana labantes,
Que leva veniunt in nos, quas rector earum
Bonbaronus agit, motu tenditque superbo
Callidus ille suo. Sit non qui prebeat hosti
Terga, sed audaces cuncte sint ecce caterve
Hic nostre. Mors una patet mortalibus evi:
Hiis moriar agris, potius quam viriliter hostis
Vos habeat, quam si qua iussit fuga cognita nobis. -
|
|