Quae, et quot sunt genera machinarum eiicientium
Lapides; per quae impugnari possunt
munitiones obsessae, et devinci possunt
civitates et castrae. Cap. XVIII.
Contingit autem pluries, munitiones aliquas obsessas
super Lapides fortissimos esse constructas, velesse
aquis circumdatas, vel habere profundissimas foveas, vel
aliquo alio modo esse munitas. ut per viculos et per subterraneas
vias nunquam, vel valde de difficili obtineri
possint. Evenit etiam pluries ut si munitio obsessa per vias
subterraneas capi possit, obsessi tamen providentes fossionem
impediunt eam, ne per ipsam fraudulenter et per
isidias devincantur. Quod quomodo fieri habeat, ostendemus
in sequentibus capitulis, ubi agetur de defensiva
pugna. cum enim tractabimus qualiter obsessi de defendere
debeant, declarabitur qualiter obsessi per cuniculos
et alia machinamenta obsidentium debeant providere.
Quare si modus artis debet imitari naturam quae semper
faciliori via res ad effectum producit: cum per viculos
non ita de facili munitiones impugnari possunt, sicut per
machinas lapidarias, vel per aedificia propulsa usque ad
moenia castri, vel civitatis obsessae, oportet talibus uti argumentis
ut habeatur intentum. Videndum est igitur,
quot sunt genera machinarum lapidarium, et quot sunt
modi aedificiorum per quae munitiones impugnantur. Machinae
autem lapidariae quasi ad quatuor genera reducuntur.
Nam in omni tali machina est dare aliquid trahens et
elevans virgam machinae, ad quam coniuncta est funda,
qua lapides iaciuntur. Huiusmodi autem elevatio virgae
aliquando fit per contra pondus, aliquando autem non
sufficit contrapondus, sed ulterius cum funibus elevatur
virga machinae, qua elevata iaciuntur lapides. Si ergo
|
|