Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 748


4. Praeterea, ei cui nihil decrescit in operando aliquid exterius, non est acceptior
quies quam operatio. Sed Deo nihil decrescit in faciendo creaturas: quia
faciendo non laborat, o ut dictum est, neque virtus eius exhauritur, quin semper
in infinita possit; nec intellectus eius distrahitur, quin semper in sui contemplatione
perfecte maneat. Ergo non debuit magis sanctificare diem quietis quam
dies in quibus operatus est.
5. Praeterea, magis indicat divinam potentiam operatio qua Deus operatur
instituendo naturam, quam illa qua operatur in natura operante ad naturae
propagationem. Sed in primis sex diebus Deus operatus est, naturam instituendo
nullo mediante; in septima vero die et deinceps operatus est, naturam conservando
et movendo in motibus naturae, et principiis. Ergo senarius dierum
magis manifestat divinam potentiam quam dies septimus, et ita magis sanctificari
debuit.
SED CONTRA, sanctificatio et benedictio bonitati debetur. Sed bonum, secundum
Philosophum in 3 Metaph., dicitur ex ratione finis. Cum igitur perfectio
rerum quae est ex ordine ad finem debeatur diei septimo, ille dies prae aliis
sanctificari et benedici debuit.
Praeterea, vita contemplativa activae praefertur. Unde Luc. 10, 43: «Optimam
partem elegit sibi Maria», per quam vita contemplativa signatur. Sed senarius
dierum attribuitur actioni, qua Deus res produxit; septimus autem quieti divinae
contemplationis, qua seipso Deus perfruitur. Ergo sanctificatio et benedictio
praecipue diei septimae debetur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod septimae diei duo attribuuntur; scilicet consummatio
operum et quies opificis. Quantum vero ad primum, debetur diei septimae
benedictio: quia secundum Gregorium
benedictio Dei significat collationem donorum eius et multiplicationem eorumdem.
Multiplicatio autem creaturarum praesupponit duplicem perfectionem
rerum; unam scilicet qua universum perfectum est, ex omnibus suis partibus
essentialibus constans; unde Philosophus in 4 Meteor. dicit, quod perfectum
est unumquodque quando potest facere alterum quale ipsum est; et aliam, qua
scilicet universum perfectum est ex ordine ad finem: quia multiplicatio creaturarum

Torna all'inizio