Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 432


CAP. XLII.


AD BURCHARDUM EPISCOPUM ET CANCELLARIUM.


GRATULAMUR te venisse, pater cancellarię;
Te suscipimus in ulnis omnes voluntarię.
Sapienter cogitato, quid dicas primarię.

In exordio loquendi monstra letam faciem
Neque palpebris abscondas oculorum aciem,
Te clarissimum ostende lucens ultra glaciem.

Sint dulces sermones tui atque delectabiles,
Quibus reddas auditores mites et placabiles,
Ob hoc enim erunt omnes tanquam petra stabiles.

Hos conforta promittendo senioris graciam,
Post hec quęre, si blasphemant illius audaciam,
Qui usurpat contra deum Petri Neomaciam.

Istis diu replicatis in conspectu omnium
Dic de novis Buzianis, qui non colunt dominum,
Legem namque christianam dicunt esse sompnium.

Asserunt non esse regem neque sacerdotium,
Ni per fascinum Hyrcani fiat hoc negotium;
Missas dampnant, docent suos sedere in ocium.

Torna all'inizio