uos, ʻgaudendum potius et exultandumʼ expectantibus uobis
beatitudinem apostolis repromissam; quia uos oderunt ʻet exprobrauerunt
et eiecerunt tanquam malum propter filium hominisʼ,
quem uos amatis et honoratis et ad cuius amorem et honorem
illos trahere uolebatis. Litteras domino nostro regi transmittere
dispono, quales oportet et quales debeo. Et credo miserante Deo
quia sicut tempora eius obscurata sunt immanitate tantae nequiciae,
sic enitescent competentis seueritate uindictae.
Omnipotens Dominus uitam uestram custodiat, et contra
omnes emulos dextera sua protegente defendat, diligende pater
et omni laude colende.
17
Zelo Dei et amore iusticiae praecellenti sanctae Rotomagensis
aecclesiae archiepiscopo Io. L. indignus antistes seruitium cum
orationibus.
Quando Robertum Beccensis coenobii monachum cum litteris
ad uos transmisi, adhuc nullas paternitatis uestrae epistolas suscepi.
Post abscessum eius capellanus Hugonis unam detulit, alteram
uero laicus quidam, qui interrogatus a me quis esset seruientem
regine se esse respondit. Vtrarumque sententia una fuit; in
utrisque enucleate ostendistis officium uestri ordinis, uidelicet
contra emulos patientiam et innocentiam uestram, perditissimaeque
congregationis horribilem puniendamque temeritatem.
In utroque laudandus in utroque benedictus Deus, quia et uos
eius gratia fecistis quod respectu episcopalis dignitatis facere
debuistis, et illi econtra iusto ipsius iudicio ʻtraditi in reprobum
sensumʼ hoc fecerunt, quod nec quolibet impulsu uel qualibet
iniuria prouocati facere debuerunt – certissimum prauitatis suae |
|