ibidem dicit, praeceptiva est. Sed quia in operabilibus cognitio ordinatur ad
opus; ideo et consilium et iudicium de consiliatis ad praeceptum de opere reducitur
sicut ad finem; et propter hoc prudentia est usualis et principalis respectu
aliarum, et aliae participant modum ipsius, sicut supra dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod et consilium et iudicium pertinent ad prudentem,
non sicut principales actus eius, sed sicut ea quibus utitur ad suum actum.
Ad secundum dicendum, quod iudicium consistit adhuc in cognitivis terminis; sed
electio est applicatio cognitionis ad opus; unde iudicium praecedit electionem.
Ad tertium dicendum, quod ad «synesim» pertinet recte iudicare in illis ad quae
se extendunt legis praecepta communiter: unde «synesis» est habitus iudicativus
agibilium; sed ad «gnomen» pertinet rectum iudicium de illis in quibus lex deficit
quae specialem habent difficultatem, in quibus «epiceia» dirigit, ut dicitur
6 Ethic.; unde «gnome» secundum Philosophum est rectum iudicium «epiceios».
Solutio IV
Ad quartam quaestionem de partibus decem quas assignat philosophus graecus,
dicendum est, quod non sunt partes unius rationis; unde divisio est minus
artificialis. Sciendum enim est, quod prudentia potest dupliciter considerari.
Uno modo secundum esse absolutum; alio modo secundum perfectum esse
ipsius. Salvatur autem ratio prudentiae in his quae ad ipsum prudentem pertinent,
sed completum esse eius secundum quod etiam ad alios se extendit. Primo
ergo modo considerando prudentiam, sic «providentia» est pars eius quasi integralis
formalis, ut dictum est, quae secundum ipsum est «habitus» viam facere
potens ad maius, idest melius, «ut fiat sicut oportet»; unde ipsa ponitur loco
omnium aliarum partium eiusdem rationis. «Eubulia» autem est pars eius quasi
potentialis; quae secundum ipsum est «scientia conferentium», idest utilium ad
finem de quibus est consilium: et quia ipsa est prima, ideo ponitur loco aliarum
quae consequuntur, et sunt unius rationis. «Solertia» autem eodem modo reducitur
ad prudentiam, sicut «eubulia»: sed in hoc differunt, quia «eubulia» invenit
medium conveniens ad opus ratiocinando et inquirendo, quia consilium
quaestio est, ut dicitur in 3 Ethic.: sed «solertia» invenit quasi subito:
est enim habitus ex repentino inveniens quod convenit, vel ut in 1 Posteriorum
dicitur, «subtilitas quaedam in non prospecto tempore medii»; non
tamen ponitur virtus, in 6 Ethic., sicut «eubulia»: tum quia «eubulia» se habet
ad bonum tantum, «solertia» autem ad bonum et ad malum: tum quia «solertia»
magis dependet ex naturali ingenio quam ex assuetudine. Sciendum etiam,
quod «solertia» est inventio medii sine perspecto tempore tam in operativis
quam in speculativis, tam in necessariis quam in contingentibus; sed «eustochia»
est tantum in operativis, quae est bona coniectatio de contingentibus.
|
|