Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 155


Grecos insequentibus fugientes. Sed uergente die ad solis occasum,
bellum dirimitur et utriusque partis acies mutuo separantur.
[Incipit liber xviiius de vo bello inter Troianos et Grecos. ]
Troyanis igitur intrantibus ciuitatem et portis necessaria firmitate
conclusis, sufficientibus excubiis ordinatis, qui fuerunt bello
lassati nocturne quieti commode se dederunt. Mane uero facto
rex Priamus statuit eo die non esse bellandum, sed pro quibusdam
secretariis suis misit, Hectore uidelicet, Paride, Troilo, Deyfebo,
Pollidama, Anthenore, et Henea, ut ad ipsum accedant. quibus
uenientibus et existentibus coram eo, rex Priamus dixit eis hec
uerba: "Noscitis qualiter regem Thoas carcer noster tenet inclusum,
qui multa furoris audacia, non offensus a nobis, in nostre
ciuitatis exterminium et nostrarum personarum excidium inmerenter
accessit. Quare iustum michi uidetur ut per nos iniqua morte
periret qui uoluit nos perire, ut uel sit furca suspensus uel alio
modo nequiter detruncatus. Quid inde uobis uidetur per uos
michi consilio salubri pandatur. "
Heneas autem, qui primus ad regis uerba respondit, humiliter dixit
regi: "Absit a uobis, domine mi rex, ut ad tantum facinus uestra
nobilitas protrahatur, cum rex Thoas sit de melioribus Grecie, multis
suffultus consanguineis et amicis. Et vos cum habeatis multos qui
cari sunt uobis, posset eorum aliquis a Grecis intercipi, quem Greci
simili pena afficerent carum uobis, quod forte pro maxima mundi
parte sic esse factum aliquatenus non uelletis. Et sic magis reuera
salubre sit regem Thoas captum salubriter conseruare, qui pro
aliquo uestrorum in bello similiter intercepto posset recuperacionis
beneficio commutari. " Hector autem Henee consilium utpote
laudabile satis probat. Sed rex Priamus adhuc in uerborum
suorum intencione persistens iterum dixit eis: "Si sic decreueritis
faciendum, iam Greci putabunt et dicent nos esse repente timore

Torna all'inizio