naturam. Non es solummodo imperator, sed etiam homo, hominibus tuae nature cognosceris imperare.
Natura creata est ad ymaginem et similitudinem Dei. Irritas ergo creatorem, dum illius occidis
imaginem. Si enim contristaris pro ymagine erea, considera, quantum irritetur pro ymagine
sua. Amplius facile est nobis pro una tibi plures ymagines reparare, sed impossibile est tibi
unum capillum sibi restituere peremptorum”. Flavianus Anthyocenus episcopus, cum accusaretur,
ait: “Si vitam meam dicunt sacerdocio non esse dignam, accusatores habere iudices non refuto, sed
eorum sententiam gratanter excipio. Si de presulatu contendunt, non litigo, sed abscedo et me
ab episcopatu suspendo; da sedem, imperator, cui volueris”. Theotinium Tomitanum episcopum
cum barbari capere vellent, eius oratione quandoque pretereuntes non videbant
eum, quandoque manus eorum invisibiliter in aere ligabantur. Epiphanius Cyprorum episcopus
cum omnem substantiam suam pauperibus erogasset, et economus murmuraret, quidam
saccum multarum pecuniarum in domo proiecit et disparuit. Hunc Epiphanium cum duo
vellent eludere, ut eis aliquid daret, simulavit unus se mortuum, alter flere mortuum. Cum
igitur Epyphanius pertransisset, ut ille quiete dormiret, oravit et alteri sepulture necessaria
prebuit, dicens: “Quiesce a lacrimis, quia fletu suscitari non poterit”. Cum pertransisset,
socius socium vere mortuum deprehendit. Donatus Zepherinus episcopus draconem expuens
in os eius occidit, quem vix VIII iuga boum traxerunt in campum. Cuius etiam oratione
locus inaquosus factus est aquarum inundatione fecundus. Priscillianus hereticus heresim
dogmatizavit. Claudianus poeta innotuit. Caput Iohannis Baptiste Constantinopolim delatum
fuit. Corpora prophetarum Michee et Abacuc inventa fuerunt.
Corpora sanctorum martyrum Nazarii et Celsi beato Ambrosio sunt revelata, et
corpus quidem beati Nazarii Romam translatum est, corpus Celsi Mediolani relictum.
Fuit autem Nazarius filius Perpetuae a beato Petro apostolo baptizatae.
Anno Domini CCCXCVIII. Archadius, cum iam cum patre regnaret an[nis] XII,
post mortem patris regnavit cum fratre Honorio an[nis] XIII, Archadius in Oriente, Honorius
in Occidente. Interea Gyldo comes Affrice Affricam usurpavit, cuius frater Maselzer perfidiam
perhorrescens in Ytaliam venit. Gildo filios duos occidit. Maselzer sciens per Theodosium,
quantum valeat oratio per fidem Christi, dies aliquot cum sanctis in ieiuniis continuavit. Vidit
itaque noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum sibi victoriam et modum, diem et locum
indicantem. Pergens ergo cum V milibus LXXX milia hostium sine bello in dedicionem accepit.
Gildo in Affricam rediens strangulatus interiit. Maselzer superbia tumens ecclesiam Dei temerare
ausus est. Nam quosdam inde extraxit, de quo sacrilegio punitus est. Radagaysus quoque rex
Gothorum cum CC milibus Gothis repentino inundavit impetu. Invadit ilico Romam, clamatur a
cunctis se hec ideo perpeti, quod neglexerint sacra deorum, blasphematur nomen Christi. Sed
non sinit Deus suam potenciam minorem infidelium virtute videri. Capitur Radagaysus et tanta
Gothorum multitudo in monte Fesulano, quod singuli singulis aureis venderentur. Archadius
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|