Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 95


sed intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummulo, relictis captivis
et universa praeda, ad Italiam revertuntur.
6. Igitur regressi saxones in Italiam, adsumptis secum uxoribus atque parvulis
suis vel omni supellectili, rursum ad Gallias deliberant redire, scilicet ut a Sigisperto
rege suscepti, eius possint adiutorio ad patriam remeare. Certum est autem,
hos Saxones ideo ad Italiam cum uxoribus et parvulis advenisse, ut in ea habitare
deberent; sed quantum datur intellegi, noluerunt Langobardorum imperiis subiacere.
Sed neque eis a Langobardis permissum est in proprio iure subsistere, ideoque aestimantur
ad suam patriam repedasse. Hi Gallias ingressuri, duos ex se cuneos faciunt;
et unus quidem cuneus per Niceam urbem, alter vero per Ebredunum ingressus est, illa
revertens via, quam anno superiore tenuerat. Hi, quia tempus messium erat, colligentes
ac triturantes frumenta, comedebant ac suis animantibus ad esum praebebant. Depraedabantur
pecora, sed nec ab incendiis abstinebant. Qui cum ad Rodanum amnem pervenissent,
ut transmeato eo, regno se Sigisperti conferrent, occurrit eis Mummulus
cum valida multitudine. Tunc illi valde viso eo timentes, datis pro redemptione sua
multis auri numismatibus, Rodanum transire permissi sunt. Qui dum ad Sigispertum
regem pergunt, multos in itinere negotiatione sua deceperunt, venundantes regulas aeris,
quae ita, nescio quomodo, erant coloratae, ut auri probati atque examinati speciem simularent.
Unde nonnulli hoc dolo seducti, dantes aurum et aes accipientes, pauperes
sunt effecti. Pervenientes tamen ad regem Sigispertum, ad locum unde prius egressi
fuerant redire permissi sunt.
7. Qui dum ad suam patriam venissent, invenerunt, eam a Suavis et aliis gentibus,
sicut supra commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt
eos extrudere ac delere. At illi optulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes: "Simul
possumus vivere et sine conlisione communiter habitare". Cumque illi nullo modo
adquiescerent, dehinc optulerunt eis medietatem; post haec duas partes, sibi tantum
tertiam reservantes. Nolentibus autem illis, optulerunt cum terra etiam omnia pecora,
tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc Saxones adquiescentes, certamen expetunt
atque inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, statuunt. Sed non eis
ut putabant evenit.
8. Nam commisso proelio, viginti milia ex eis interempta sunt, Suavorum
vero quadringenti octoginta ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex
milia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, devoverunt, se neque barbam neque
capillos incisuros, nisi se de Suavis hostibus ulciscerentur. Qui iterum pugnam adgredientes,
vehementer adtriti sunt, et sic a bello quieverunt.

Torna all'inizio