Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 57


7. De monacho ad abbatem, ut inponat eum in aliud monasterium
 
Quia mos est patris erga filium semper manus pietatis porrigere,
ideo, ubi videret ipsum desolacionis iaculo sauciatum, pie prebere debet
sue benignitatis affectum. Cum ergo in monasterio, quo moror, nimie
turbacionis quassacione concuciatur, non tantum ex leti disposicione
vel patrie mee complesione contraria, quam ex secularium molesta cione
continua, paternam clemenciam habuit fillus concitare. Supplico
igitur reverenter ut possum, quatenus placeat vestre discrete sapiencie
ita de alio loco meo statui providere benigne, quod in utroque homine
valeam consolari.
 
8. De abbatissa ad episcopum, pro sororibus velandis
 
Convenit namque quas Rex altissimus in amoris et fidei libamentum
sibi copulavit in sponsas atque subartavit anulo caritatis, ea
cyclade disponsacionis ornare, ut quas ipse corpora,liter per dileccionis
coniugium preelegit, per consecracionis pallium spiritualibus misterils roboret et consignet.
 
9. Alia de eadem materia
 
Cum ob amorem Sponsi superioris corpora nostra dedicaverimus
in oblacionem et hostiam Deo vero, desideramus amplius et ipsas animas
dedicare et nostri sponsi Christi velud quedam adornancia preferre
insignia, ut in quo per desideria iocundamur interius, per devota
et certa indicia exterius gratulemur. Ideoque, venerande pater,
vestre specialitatis dignacionem duximus precibus subrogandam,
quatenus in nostro festo complaceat vestras filias et devotas personaliter
visitare et eas veli armilla et anulo decorare insigniis, ut recte postmodum
“Tota pulcra es, amica mea ” possimus cum ecclesia decantare.
 
10. De episcopo ad abbatissam et sorores, per recepcionem cuiusdam in monacham
 
Etsi in secularibus vero reluceat pietas et caritas nostri capitis et
vesilliferi Christi, in religiosis tamen, qui sustulerunt crucem suam ut
sequantur Eum, debet maxime relucere Illius exempla sequentibus, qui
non terrena tradere, sed propter nimiam caritatem suam, qua dilexit
nos. non recusavit eciam animam suam ponere propter oves. Vos autem,
tam abbatissam quam sorores, que inter omnes de Italia sanctitatis
sortimini nomen bonum, decet pre ceteris ipsum nomen operibus
decorare devotis. Ecce igitur dominus .P. de ..., quem noscitis nobilem

Torna all'inizio