Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

99


isto autem facto impletum et quod dixit Iudas Machabeus
prout in libro Machabeorum habetur. cum enim illi
qui erant ex parte Iude essent pauci et hostes essent multi, volens
Iudas supradictos suos adiuvare, dixit eis: "Facile est concludi
multos in manibus paucorum nec est differentia in conspectu
Dei celi liberare in multis vel in paucis, quia non in multitudine
exercitus victoria belli, sed de celo est fortitudo. ipsi
veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant
nos; nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et ipse
Dominus conteret eos ante faciem nostram". ista autem verba,
que dicta fuerunt de illo prelio antiquo, dici possunt omnia per
ordinem de isto prelio moderno. illi erant multi, nostri vero
pauci. illi veniebant cum contumacia et superbia, nostri stabant
pro iustitia. illi veniebant ut disperderent et spoliarent, nostri

Torna all'inizio