vestimentum, id est vestiri; «et sicut opertorium mutabis eos»
quod pertinet ad accidens anime; accidit enim anime opertorium corporis,
id est operiri corpore. Non ergo accidentia ista remanebunt in
resurrectione, sed tantum substantia, unde Iob: «Quem visurus sum
ego ipse et non alius». “Ipse” dixit, ut poneret substantiam; “et non
alius” adiecit, ut removeret accidens.
[48]
Quod ut salutem laudant
Ceterum quoniam de inmutabili Deo, sicut dignum est, venit salus,
idcirco adiecit salutem. Laudant enim divinitatem salutem, quia
divinitas, id est Christus, salus est omnium, unde Filius hominis dicit:
«Ego sum pauper» factus pro mundo, quem veni salvare, «et dolens»
mortem generis humani, unde «penitet me fecisse hominem», id est
penitentiam et dolorem usque ad mortem crucis suscipiam pro eo, sed
«salus tua, Deus, suscepit me», id est Filius tuus, o Deus Pater, suscepit
me secum in unam personam et in unam maiestatem. Laudant ergo divinitatem,
id est Christum, ut salutem, et quia ipse salus et salvator est
eternaliter et substantialiter, et quia ipse facit. Unde angelus ad Virginem:
«Et vocabis, ait, nomen eius Ihesum» id est Salvatorem, et prestruens
causam nominis adiunxit: «Ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum». Laudant ergo ut salutem illum, qui operatus
est salutem, ut eadem salus homo fieret in medio terre, id est in utero
virginis Marie, vel in medio Iherusalem que dicitur esse umbilicus terre,
id est medium orbis. Ipsa enim salus operata est se ad hominem vel in
hominem.
|
|