Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 381


quam tota harmonia diiudicatur. Sic etiam si plura
elementa concurrunt ad constitutionem eiusdem corporis
mixti, oportet aliquod elementum praedominans, secundum
quod illi mixto competat debitus motus aut debitus
situs. Inde est ergo quod in omnibus mixtis dominatur
terra: quia omnia talia sunt gravia, et naturaliter
deorsum tendunt. Quare si sic est in rebus inanimatis
quod nunquam aliqua plura constituunt naturaliter aliquid
unum, nisi ibi naturaliter aliud sit praedominans: cum
societas hominum sit naturalis, quia homo est naturaliter
animal sociale, ut superius diffusius probabatur, numquam
ex pluribus hominibus fieret naturaliter una societas vel
una politia, nisi naturale esset aliquos principari et aliquos
servire. Sunt ergo aliqui naturaliter domini, et aliqui
naturaliter servi. Secunda via ad investigandum hoc
idem sumitur ex his quae videmus in partibus eiusdem
animlais: quodlibet enim animal tanquam in partes naturales
dividitur in corpus et animam: ubi anima est
quasi dominans, et corpus est quasi obsequens et obediens.
Corpus enim non posset seipsum dirigere ad
operationes debitas, sed dirigitur ad huiusmodi opera
per virtutem animae: cum ergo multi hominum comparentur
ad alias quasi corpus ad animam, sequitur eos
esse naturaliter servos. Sunt enim aliqui carentes prudentia
et intellectu, non valentes se dirigere ad operationes
debitas. expedit ergo eis, ut dirigantur ab aliis,
et ut alii sint subiecti. Sicut ergo in homine virtuoso,
et bene dispositio, anima dominatur, et corpus obedit:
sic in politia bene ordinata sapientes debent dominari,
et insipientes obedire: quia hi comparatur ad alios
quasi corpus ad animam, et quasi organum ad artificem.
Contingit tamen aliquando magis dominari ignorantes,
quam sapientes. Sed hoc accidit ex perversitate
politiae: nam sicut in homine pestilente, et habente animam
perversam, corpus et sensualitas dominatur magis quam

Torna all'inizio