Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 636


nostraeque dilectionis eos ultro citroque fovere atque commendatos habere dignemini,
quia nimis erga presidiatorem et protectorem vestrum, beatum Petrum apostolorum
principem, et nos fideles repperimus. Et ideo petimus, ut amplius per vestrum regale
adminiculum, nobis poscentibus, elevati atque exaltati pro nostro amore in vestro
prefulgido regno existunt, quia, [quantum] capud totius mundi sanctam Romanam
[ecclesiam] eiusque rectorem simulque antestitem amplectendo honorabili terque
glorificando vestra divinitus preordinata summa excellentia diligit, tantum eam beatus
Petrus apostolorum princeps una cum domna filia nostra excellentissima regina
vestrisque nobilissimis subolis et hic longiori aevo regni gubernaculo perfrui et in
futuro inconcussa facit soliditate victricae gaudere.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
HADRIANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMIS NOBIS
OMNIBUS ORTHODOXIS EPISCOPIS PER UNIVERSAM SPANIAM
COMMORANTIBUS.

Institutio universales nascentis ecelesiae [ de] beati Petri sumpsit honore principium, in quo
regimen eius et summa consistit; ex eius enim ecclesiastica disciplina per omnes ecclesias, religionis:
iam crescente cultura, fonte manavit. Nicenae synodi non aliud precepta testantur, adeo ut non
aliquid super eam ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri; omnia

Torna all'inizio