quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus consilium habuerat,
perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et eius duos filios Ratchait et
Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex vero
elevata voce omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative conprehendere iussit.
Tunc Aistulfum dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit,
nisi eum Ratchis, suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his Langobardis conprehensis,
Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse se
viriliter defensans, in basilica beati Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia
solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.
52. Ratchis denique aput Foroiuli dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam
Sclavorum patriam cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclavorum interficiens,
eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super eum subito inruissent, et ipse adhuc
lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit clava, quam
manu gestabat, percutiens, eius vitam extinxit.
53. Circa haec tempora Carolus princeps Francorum Pipinum suum filium ad
Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet. Qui eius caesariem
incidens, ei pater effectus est multisque eum ditatum regiis muneribus genitori remisit.
54. Per idem tempus Sarracenorum exercitus rursum in Galliam introiens, multam
devastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbone bellum committens,
eos sicut et prius maxima caede prostravit. Iterato Sarraceni Gallorum fines
ingressi, usque ad Provinciam venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti
sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo
contra Sarracenos auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum
exercitu in eius adiutorium properavit. Quo conperto gens Sarracenorum mox ab
illis regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit.
Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor extitit, praeter
quod semel in Arimino eo absente eius exercitus caesus est, et alia vice, cum aput vicum
Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula
vel exenia vel singularum ecclesiarum benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus
caesa vel capta est. Rursus cum Ravennam Hildeprandus, regis nepos, et Peredeo
|
|