Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 220


nos cautos esse, paratos et munitos, et si nobis superueniant
iterum, irruamus et pugnemus contra ipsos, sperantes forsitan
miserebitur nostri Deus, et non moriamur.
Postea vero interrogauit rex et dixit quinto coruo: Quid
tibi videtur de his que dixerunt socij tui? Cui respondit: Nihil
pro rege dixerunt, nisi nos oportet excitari ad bellum, dum
non inueniamus viam ad pacem, cum sint nobis fortiores, et
iam dicitur in parabolis, quoniam quicumque ignorat gradum
et potentiam suiipsius et cum sua ignorantia [audet] pugnare
contra potentiorem inimicum, ipse vult perdere et seducere
animam suam; et faciens illud deceptus est, et qui decipitur
precipitabitur. Ego autem timeo sturnos, nec debet quis vilipendere
suum inimicum, etiam si sit imbecil[l]is, nunc
maxime doctus et intelligens. Dicitur autem in quadam parabolarum:
Accede parum ad tuum inimicum nec accedas ad
eum multum, quoniam vilipendes te et submittes te in manu
aduersarii tui; sicut lignum positum ad solem, si deposueris
parum, faciet magnam vmbram, si vero ipsum multum deposueris,
eius vmbra deficiet, donec fuerit in eadem mensura
cum ligno. Sic nos oportet appropinquare sturnis et illis
adherere, quoniam, si essemus potentes sicut ipsi, tunc deberemus
facere illud, donec veniremus ad nostrum votum de
eis; quomodo vir malam habens vxorem, nisi persuadeat
ei blandicijs et verbis humilibus et verberare non velit et
suspicari, non habebit eam in tranquillitate, nec erit ei obediens.
Ego autem non suadeo nos pugnare contra eos, quoniam
non debet quis credere nec decipere cor suum aduersus
inimicum fortem, quamuis distemus ab eis, nec debemus
dicere quod non timeamus eos. Consilium autem meum et
quid agere debemus est, vt simus parati et muniti ad bellum
contra eos, et decipiamus eos argumentis et dolis, quoniam
vir sapiens vidit rem antequam adueniat ei; postquam
vero aduenit, eam reuocare non potest. Bellans vero non habet

Torna all'inizio