usque pervenerunt. De quorum adventu Maniacus non minimum gavisus, plurimum
eorum auxilio fidens, navigio aptato, Siciliam numeroso exercitu invadit, primoque Messanam,
quia ripae, qua applicuit, contigua erat, oppugnans, deditione foedus secum inire coëgit. Nam,
quamvis apud Messanam strenuissimi suae gentis milites essent, qui, ab urbe progredientes,
in congressu Graecos plurimum collidebant, tamen, Graecis cedentibus, nostris congrediendi
locus patuit: Messanenses, nostrorum strenuitate nondum experta, primo quidem acriter
instare coeperunt. At, ubi vident se plus solito vexari, quasi novae gentis militiam abhorrentes,
terga praebuerunt nostris, usque ad proximum urbis, extremis quoque cedentibus.
Maniacus, nostrorum causa urbem nactus, in pretio eos habere coepit, donisque et promissionibus
arrigere ad militiam. Inde ergo, profundiores partes Siciliae attentando et omnia
subjugando progredientes, Syracusam usque pervenerunt: cuius cives, ab urbe progressi, cum
Maniacensibus congrediuntur. Archadius quidam, qui urbi principabatur, nostris infestissimus
insistens, multas strages dabat: quo Willelmus, Tancredi filius, qui Ferrea-brachia nuncupabatur,
plurimum indignatus, impetu facto, super eum irruit fortiterque congrediens, hostili
robore dejectum interfecit: unde et maxima laudis admiratione deinceps apud Graecos et
apud Siculos fuit. Siculi itaque usque ad sexagesima millia congregati, Maniaco et suis in
partibus Traynae urbis bellum offere tentant. Porro Willelmus, filius Tancredi, laude militiae
ferox, in armis strenuus, Graecos ad certamen praeveniens, certamine inito, cum suae
gentis tantum militibus cum hoste congreditur, antequam Graeci ad locum certaminis perveniant:
fortiter agendo, plures sternit, reliquos fugat, victor efficitur. Graeci ad locum, in
quo certatum erat, pervenientes, nostris hostes insequentibus, spolia diripiunt, inter se dividunt,
nulla portione nostris, qui ab hoste excusserant, reservata.
VIII.- Quod cum nostri, a persequendo hostes redeuntes, cognovissent, injuriam rati,
per Harduinum quendam Italum, qui ex nostris erat, quia graeci sermonis peritiam habebat,
|
1
5
10
15
20
|