confirmemus et spe vana impleamus. In posteriori genere et eadem honesti, possibilis, verisimilis et congrui ratio servanda est et precationes illae partim ex ipsarum rerum natura, partim ex virtutum officiis et bene beateque vivendi ratione ducendae sunt. Ex ipsarum rerum natura, ut quum opes ad usum, non ad possessionem optantur, quum magistratus ad publicam utilitatem, non ad eorum qui illos gerunt, cupiditates explendas bonis civibus optantur. Ex virtutum officiis et bene vivendi ratione ducimus precationes, quum opes ad liberalitem, magistratus ad iustitiam, dignitates ad virtutem, quampiam exercendam, sive ad gloriam aut beatitudinem comparandam optamus. Atque hae potissimum nostris precationibus subiici rationes debent. Frustra enim optamus, nisi rationes quoque nostrorum votorum subiungamus. Precationibus autem cohortationes adiungi debent, ne optare tantum eius rei, quam volumus, eventum, sed iuvare quoque amicum ad eam rem consequendam et manuducere quodammodo videamur. Hoc aunt genus raro epistolam per se facit: sed aut gratiarum actioni aut gratulationi aut laudi aut aliis generibus adiungi atque admisceri solet. Tamen si quando accidat, ut hac solum de causa scribere velimus, si qua de re certa spes aut opinio erit, dicemus nos ea de re
|
|