Papias: Ars Grammatica

Pag 121


7 Vocatiuus prime declinationis in a correpta<m> effertur, ut
"musa", "poeta", nisi sit apud Grecos producens a , ut "Enea"; est
tamen quando in es productam Grecorum uocatiuus in e longam
exit secundum Grecos, ut "Enide", "Anchise". 8 Nec solum in his
que sunt prime, sed etiam in illis que sunt tercie declinationis, id
est in omni es producta, in e productam inuenis uocatiuum Grecum,
ut "Chreme", "Achille". 9 Latina uero proportio in a correptam
uult uocatiuum terminare etiam in Grecis, ut "Atrida". 10
Feminina quoque Greca aliquando in Greco uocatiuo seruant a
uel e productam, secundum proprium nominatiuum, ut "Calliope",
"Nemea". 11 Ablatiuus a productam habet, ut "ab hoc poeta",
"ab hac Musa"; hunc quoque poete in e productam terminant in
illis que datiuum Grecum in ei finiunt, ut "Achates, Achatei,
Achate" (pro "Achata"). 12 Sic "Penelope", "Aracne"; et uel est
metaplasmus, a in e mutata, uel potius datiuus Grecus pro ablatiuo,
ablata tamen i quod erat post e ; sic etiam "Orphi" dicunt,

Torna all'inizio