contradico"; vel sic: "Reginam interficere bonum est; timere nolite;
si omnes consenseritis, ego non contradico"; et ibi: "Ibis, reverteris,
non morieris in bello"; "Tuum caput erit hodie altius de Tuscia",
et "Quicquid vivit semper erit" et cetera; et ibi: "Aio te
Pirre Romanos vincere posse", et ibi: "Panem comedere canem
placet michi", et ibi: "Cresus Alim penetrans pervertet magnam opum
vim", vel sic: "Cresus transgressus Alim perdet maxima regna",
et: "Vidi tris canis commendentes tris panis" et cetera. Sic fuit
in quodam qui condam intrabat in templis deorum et frangebat
de nocte crura vel manus deorum. Sed quadam vice, cum intrasset
et interrogatus fuisset respondit: "Crus fregi"; sotii vero crediderunt,
quod crus alicuius dei fregisset; ipse vero crus suum fregerat.
Suspitione : ut cum dicitur aliquid, quo pars adversa, iudex
vel tabellio vel advocatus redderentur suspecti. Irrisione : cum fecit
Tullius, cum vidisset auditores suos fatigatos et propterea
indociles, dixit de socero suo Simaco, qui transibat ante scolas accintus
gladio, ut intraret ad senatum: "Quis alligavit socerum meum
gladio?" Quod audientes discipuli sub facto recreati sunt sive fuerunt.
Stultitia : ut conficit de quodam stulto, qui furatus fuerat
quendam equum; intravit duellum contra dominum equi; qui, dum
vidit, quod eum pugnare opportebat, vocavit advocatum quendam
et promixit sibi equum, si eum liberaret. Advocatus autem caute
venit ad partem adversam et dixit: "Nunquam inveni talem stultum;
querebat a me, quomodo posset adversarium occidere". Quo audito,
pars adversa noluit, quod adversarius pugnaret contra ipsum, quem
stultum reputavit, dicens, contra stultum non debere pugnari; vel ita
exponatur, quod advocatus aliquando debet aliqua uti stultitia sapienter,
quia, secundum Cathonem, stultitiam simulare loco <sapientie>
prudentia summa est. Exsuperatione : id est yperbolice, cum res veritatem
excedit, ut dicitur de Rolando, qui militem scindebat cum
equo uno ictu per medium. Collectione : id est per comparationem,
sicut cum dicitur: 'Sicut Neptunnus sedat mare, ita vir sapiens
iudicem'. Licterarum mutatione : ut cum dicitur: 'Displicina'
|
|