Papias: Ars Grammatica

Pag 203


et "ostensum". 71 "Edo, es, est" anomalum est; antiqui tamen
"edo, edis, edit", penultima correpta, dixerunt; supinum eius tam
"esum" quam "estum" (a "comedendo" enim "comesum" et "comestum"
fit); reperitur etiam "ambesus". 72 In go , antecedente r , si
non sunt a "regendo" composita, go in si uertunt, ut "mergo, mersi";
nam a "regendo" composita, licet quedam sincopam e patiantur
in presenti, in preterito tamen seruant e ante xi , ut "por[ri]go,
porrexi", "surgo, surrexi". 73 Alia uero go in xi uertunt, ut "rego,
rexi", "cingo, cinxi", "ango, anxi", "porrigo, porrexi", "corrigo, correxi"
et "arrigo" (que a "rego" composita e in i uertunt sicut "sedeo,
insideo"). 74 Excipiuntur "frango, fregi", "ago, egi", "lego, legi",
quorum composita simplicium sequuntur declinationem: "confringo,
confregi", "exigo, exegi", "cogo, coegi", "perlego, perlegi",
"relego, relegi" (quod differentie causa non mutat le in li ), "colligo,
collegi". 75 Que uero simplicium mutant significationem, eorum
non sequuntur declinationem, ut "negligo, neglexi", "intelligo,
intellexi", "diligo, dilexi"; et attendendum, quod quedam seruant
a , ut "perago", quedam amittunt, ut "dego", "pergo", "cogo",

Torna all'inizio