IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 6
DIVISIO TEXTUS
Ostensa divisione malorum Angelorum a bonis per aversionem et conversionem,
hic incipit determinare ea quae consequuntur aversos et conversos, secundum
quod in eis conveniunt vel differunt; et dividitur in partes tres: in prima
determinat ea quae consequuntur eos quantum ad naturae cognitionem; in
secunda, ea quae pertinent ad potestatem, 7 dist., ibi: «Supra dictum est quod
Angeli qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt»; in tertia, ea quae pertinent
ad corporum assumptionem, 8 dist., ibi: «Solet in quaestione versari apud
doctos, utrum Angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint». Prima in
duas: in prima determinat veritatem; in secunda movet quaestionem ex determinatis,
ibi: «Solet autem quaeri, utrum omnes in isto aere caliginoso sint».
Circa primum duo facit: primo ponit eorum conditionem quantum ad naturae
gradum ante peccatum; in secunda conditionem eorum post peccatum, ibi:
«Et tantae superbiae merito de caelo... deiectus est in istum caliginosum
aerem». Et primo quantum ad locum; secundo quantum ad praelationis gradum,
qui gradum naturalium sequitur, ibi: «Et sicut inter bonos Angelos alii
aliis praesunt; ita et inter malos alii aliis praelati sunt».
«Solet autem quaeri, utrum omnes in isto aere caliginoso sint». Hic movet
quaestionem quantum ad ea quae dicta sunt de loco: et primo determinat eam
in communi; secundo in speciali, ibi: «De Lucifero autem quidam opinantur
quod ibi religatus sit». Ubi primo determinat eam quantum ad primum
Angelum; secundo quantum ad alios, ibi: «Aliis quoque, qui a sanctis iuste et
pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi videtur adimi».
|
|