Ut autem huic humanitati locus fiat, ante omnia lingue opus est
inire. Quomodo enim vel mutuis sublevari officiis vel utilia
mutare commercia poterunt, qui aliis necessitates suas verborum
nequeunt significationibus explicare, quandoquidem non humanitatem,
magis autem immanitatem ignote lingue consueverit generare diversitas?
Sicut prophetice comminationis oraculo demonstratur: Ecce ego
adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait dominus, gentem
robustam, gentem antiquam, cuius ignorabis linguam nec intelliges, quid
loquatur.
Quantum hec humanitas ad nutriendam pacem necessaria est inter reges
et populos, prelatos et subditos, ut a rege populo tuitio prebeatur et a
populo regi civilium functionum pensitatio referatur! Ideo, inquit
apostolus, et tributa prestatis. Prelatus subditis providentie sollicitudinem,
subditi prelato devotionem debebunt obedientie exibere. Que utique
hinc inde tam necessaria subventione concurrunt, ut alterum sine altero
nequeat perdurare. Quippe sine providentia regum vel presidum prede
patet populus, et sine populi obsequio regum et prelatorum omnium
dignitas evanescit. Unde cum rex instituitur, pactio quedam tacita inter
eum et populum initur, ut et rex humane regat populum et populus
regem statutis tributis et illationibus meminerit venerari. Hoc est illud
fedus, quod Ioiada sacerdos inter regem Ioas et populum Iuda pepigit, sicut
ystoria Regum tradit.
Fovetur ergo per hanc humanitatis collationem inter reges et populos,
inter prepositos et subditos, Babilonice, hoc est mundane, pacis concordia.
Que si aliquando, ut solet, ducatur contemptui, ut vel qui subsunt
debita servitia negent superioribus vel superiores inferiores legibus
subiciant tirampnorurm, obsurgentibus inde oppressionum hinc <et>
rebellionum malis, repente simul cum ipsa pace ius prelationis dissolvitur
|
|