Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 618


Ad secundum dicendum, quod ea quae dividunt aliquod commune univocum,
sunt simul quantum ad intentionem generis, quamvis unum possit esse causa
alterius quantum ad esse, sicut motus localis est causa aliorum motuum contra
quos dividitur. Sed ea quae dividunt aliquod commune analogum se habent
secundum prius et posterius etiam quantum ad intentionem communis quod
dividitur, sicut patet de substantia et accidente. Unde ex hoc quod una virtus
condividitur alteri, non oportet quod una non sit altera principalior.
Ad tertium dicendum, quod perfectio peccatorum non est per ordinem ad finem,
sed magis per aversionem a fine debito: unde motus peccatorum non assimilantur
ostio, per quod intratur in domum: et ideo peccata principalia non assimilantur
cardini; unde non dicuntur cardinalia, sed capitalia tantum, ex hoc quod
important quosdam actus aliorum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis omnes virtutes gratuitae introducant ad
regnum caelorum, ex hoc tamen non nanciscuntur nomen cardinis, sed ostii.
Illae autem virtutes quibus ad aeternam vitam pervenitur et super eas aliarum
virtutum motus fundantur, dicuntur proprie cardinales.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutes cardinales dicuntur, ut dictum
est, ad similitudinem cardinis, in quo motus ostii firmatur. De ratione
autem ostii est ut per ipsum interiora domus adeantur; et ideo illud per quod
non est motus in aliquid ulterius, non habet rationem ostii. Virtutes autem theologicae,
cum sint circa finem ultimum, non est aliquid aliud ulterius ex parte
obiecti in quod tendant; unde in virtutibus theologicis non invenitur ratio ostii,
et propter hoc non possunt dici cardinales; similiter nec in virtutibus intellectualibus;
quia perficiunt in vita contemplativa, quae non ordinatur ulterius ad
alteram vitam, sed activa ad ipsam ordinatur. Unde cum virtutes morales perficiant
in vita activa, et habeant actus suos non circa finem ultimum, sed circa
obiectum, ex utraque parte manet in eis ratio ostii; et propter hoc cardinales
virtutes inveniuntur solum in genere moralium.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis possint dici principales, non tamen
dicuntur cardinales ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum, quod fundamentum, anchora et radix nominant id, in quo
aliquid firmatur quantum ad suam quietem: et ideo competunt illa nomina virtutibus
quae habent finem pro obiecto, in quo est quies. Sed cardo dicit aliquid in quo
alterum firmatur quantum ad motum, ut dictum est; et ideo convenit hoc nomen
virtutibus quae sunt circa ea quae sunt ad finem, per quae est transitus in finem.
Ad tertium sicut ad primum dicendum est.

Torna all'inizio