INCIPIT LIBER NONUS
CAPUT I
REX KAROLUS ADUNAT NAVIGIA ET EXERCITUM
IN CASALI CATONAE.
Interea Karolus rex Siciliae colligit per Italiam
pedites, et concessa tandem equitum peditumque
subsidia; et in plagia maris apud casale
Catonae, quod est juxta lictus recte et opposito
civitati Messanae, Faro tamen medio, quod Calabriam
a Sicilia dividit, in superiori parte cujus
versus meridiem Caribdis dicitur latitare navibus
inimica, in inferiori vero parte versus septentrionem
canes Scillae collatrant, rex praedictus
congregat vassellos innumeros de Provincia, de Pisis
et de toto regno collectos. Ipse vero rex tandem
cum militum agminibus, et exercitu peditum
numeroso, quem mille soldati saraceni de
Luceria sequebantur, Calabriam sicco pede pertansiens,
Catona, ira interius ignescente, pervenit,
ubi per totum regnum hordea, frumenta
et alia victualia congregantur.
CAP. II
Rex Karolus contra Messanam exercitum ducit, hortatuque
suorum caeduntur vineae, agrique adjacentes
vastantur.
Toto ergo regis navigio jam parato, et exercitus
multitudine inibi congregata, quae ad passagium
contra Graecos, aut contra inimicos fidei
suffecisset, rex primo victualia, deinde equos,
et postmodum omnem exercitum facit in galeis
et vassellis aliis constipari, et stipatis omnibus
ipse ultimus per transtrum galeae conscendit puppem,
graneo aut coccineo colore rubentem, quam
velabat superba tela scarlatica rubicunda. Et licet
crederet totus exercitus, velis usque ad mamalorum
capita nautarum manibus jam suspensis,
quod versus Cataniensem civitatem temones vavaxellorum
rectores proras converterent navigando,
rex tamen, contra omnium opinionem, et
credulitatem exercitus, jubet in plagia Messanae
prope monasterium Sanctae Mariae de Rocca
Amatoris, distante forsitan a civitate Messanae
per tria milliaria, proris directis ad insulam,
totum extolium ancorare, ibique homines
deponuntur, et equi, et multorum mobilia, et arnesia
infinita.
Statimque homines de eo quod cito ad terram
descenderant, praematuris refocillantur uvis,
quas, sine oppressione alicujus eminentiae terrae,
in primo sui ortu solaris calor usque ad occasum
fere, ut intempestive maturescant, crinoso
radio decoquit, et decoctas taliter colore croceo
|
|