Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 210


alium ad illam disciplinam cui dissimilis est? Assimilare est hoc
loco errantem <ex> dissimilitudine ad similitudinem revocare; non
igitur dissimilis ad simile quem revocare valebit.
Ex his verbis sancti Dyonisii habemus talem regulam: nullus sibi
dissimilis alium assimilare potest. Quod etiam aliter quam dictum sit,
sic potest intelligi: si quis aliter in sermonibus quam in sapientia profitetur,
ut is qui fantastica cavillatione artium quedam principia et non
ipsas noverit artes, talis sibi dissimilis est, nec alium ad aliquam disciplinam
manuducere potest, id est sue proprieque scientie conscios de illa
qua conscii sunt disciplina non debebit arguere. Falsis igitur et non
coherentibus atque dissimilibus omnino remotis, ad sue nunc sapientie
rationem et orationem convertit conscios, eosque tamquam theologice
sapientie alumnos Deique arcani custodes ad se adsimilandum et emendandum
sub apologetico sermone admittit et infit.
[6]
Contemplatores veritatis apologetice admittit
Si autem in sermonum theologorum quis non tantum decursu vocali,
qui rerum in natura non semper est fixus, sed veritate, que est causa
dicendi verum, contemplatur hoc, quod nobis de <di>vinis nominationibus
obiectare et dissimiles a nobis monstrare contendit, non verbis sibi
exterioribus obviandum est, sed sicut ille de veritatis contemplatione
videtur fortassis inniti obiectaque fulcire, sic et nos canone et lumine utentes,
id est novo et veteri testamento -novum enim testamentum lumen est
canonis veteris testamenti, canon dicitur regula vel institutio consuetudine
approbata- excusabiles erimus.
Hic sciendum quod canon alius est naturalis, alius appositiva iusticia.
Et naturalis iusticie canon est novum et vetus testamentum; appositive
vero sunt sanctiones conciliorum Romane Sedis decreta pontificum et
expositiones dictaque sanctorum patrum. Quocirca lumen canonis potest
intelligi vel novum testamentum quod est illuminatio veteris, ut sit

Torna all'inizio