Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 188


Apulia Capitanata et Basilicata apud Grauinam. In Principatu Terra Laboris et comitatu
Molisii usque Soram, aput Salernum. In iustitiariatu Aprutii, aput Sulmonam. Tempus
autem quando congregande sunt Curie, erit in Kalendis Madii, et finient in Kalendis Nouembris;
in quibus Magister iustitiarius, iustitiarii, Magistri camerarii, baiuli et alii officiales
Curie, prelati, comites, barones, ciues et aliorum locorum habitatores quilibet in sua prouincia
tempore et locis prefixis, in presentia legati imperialis conuenire tenentur, super uniuersis
et singulis que constitutio continet processuri.
Mense Februarii de Sicilia in Calabriam transfretat Imperator, et exinde in Apuliam uenit.
Hoc mense, et mense Ianuario preterito tanta fuit habundantia pruine et niuis, quod
pro tempestate famis multa millia ouium in Apulia morerentur, siluestres etiam bestie, et
ipse uolucres pre fame deficerent, et quo se uerterent ignorarent, cum ubique terrarum
nix esset, et ipsa etiam flumina fuerint congelata; et etiam quod oliue et alie arbores
fructifere arefacte essent ex gelu nimio, homines desperabiliter murmurarent.
Imperator de Apulia uenit in Terram Laboris et tunc ab ista parte Capue fieri super
pontem castellum iubet, quod ipse manu propria consignauit.
In Neapoly etiam munitionem factam precipit ampliari. Operi castelli de Capua, ut citius
fiat, preponit Nycolaum de Cicala, cui omnes iubet intendere a Miniamo usque Capuam.
In Gaieta pro Imperatore per Hectorem de Monte Fusculo fere XXX turres custodiuntur.
Mense Madii Imperator per Sanctum Germanum habens transitum, aput Reate ad papam uadit,
ducens secum Conradum filium suum, et se ad seruitium ecclesie exponens contra Romanos.
Inquisitio fit Imperatore mandante de opere Sancti Germani per totam abbatiam per
iudicem Adenulfum de Suessa et iudicem Thomam de Caserta.
Tunc Imperator aput Reate faciens moram, reuocauit ad opus suum quicquid turbationis
tempore de Regni pertinentis occupauerant Reatini, et ipse cum gente sua una cum
magistro Raynerio cardinale se Uiterbium confert, predicto Chonrado filio suo, et qui cum
eo usque Reate iuerant, redeuntibus in Regnum, Imperatore mandante.

Torna all'inizio