Salimbene de Adam: Cronica

Pag 437


fratrum Minorum, quamvis insufficiens et indignus et contra
voluntatem meam, vos estis domini et magistri nostri, nos vero
servi vestri, filii et discipuli; et si aliquam scientiam habemus,
a vobis volumus cognoscere nos habere. Expono memet ipsum
et fratres qui sunt sub manu mea discipline et correctioni vestre.
Ecce in manibus vestris sumus. Facite de nobis quod rectum et
bonum vobis videtur». Audientes hoc omnes acceperunt satisfactionem,
et quievit spiritus eorum, quo tumescebant contra
fratres.
Quod quidam magister Parisiensis commendavit fratrem Iohannem et Ordinem
beati Francisci, et magistrum Guillielmum de Sancto Amore
dignum vituperio demonstravit.
Tunc surrexit unus, cui incumbebat responsio, et dixit generali
ministro: «Benedictus tu et benedictum eloquium tuum! Beati
qui te viderunt et in amicicia tua decorati sunt. Verum cognoscimus
esse quod dicit Sapiens in Prover, XV: Responsio mollis
frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Et iterum Ecclesiasticus
dicit, VI: Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos,
et lingua eucharis in bono homine abundabit. Et si est lingua curationis,
est et mitigationis et misericordie, Eccli. 36. Certe vere cognovimus
impletum quod Dominus in Evangelio dicit, Mat. XIII:
Simile factum est regnum celorum homini qui seminavit bonum
semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus
eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. Cum autem
crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Accedentes
autem servi patrisfamilias dixerunt ei: Domine, nonne bonum
semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habes zizania? Et
ait illis: Inimicus homo hoc fecit». Tunc cepit exponere quod
dicebat: «Bonum semen seminatum in agro Ecclesie est religio
beati Francisci, que est fratrum Minorum. Inimicus homo est
quicumque nititur hanc religionem destruere»; qualis fuit magister
Guillielmus de Sancto Amore, qui scripsit libellum in quo
continebatur quod omnes religiosi et verbum Dei predicantes,

Torna all'inizio