ubi humano destituti videbantur auxilio, cum refectione corporis
prae labore itineris indigerent. Sed pauperibus suis providentia
divina non defuit, quae mirabiliter illis panem per quemdam inopinate
venientem et subito disparentem porrexit. Comedentes itaque
pariter et mirantes, gratias Domino retulerunt; et non modicum confortati
in coepto itinere processerunt. Venerunt ergo ad locum
quemdam solitarium prope civitatem Ortensem, ubi quibusdam eorum
in eadem civitate mendicantibus, in magna necessariorum penuria
fere per dies quadraginta manserunt, ibique cum ingenti
gaudio sanctae paupertatis initia renovantes, pacto illam perpetuo
firmaverunt.
23 Post haec vallem Spoletanam intrantes, pium novae iustitiae
zelatores habuere tractatum, utrum in locis solitariis an potius
inter homines foret illis morandum. At vero sanctus vir Dei, veluti
de sua diffisus industria, devotis orationum studiis negotia cuncta
praeveniens, ibi quid ageret infallibiliter didicit, zeloque ductus divino
proximorum lucris intendere quam sibi soli vivere praeelegit.
Tunc sanctus Franciscus, in Domino confortatus, ex auctoritate
apostolica fiducialius agere coepit, et per civitates villasque castella
|
|