emundem superflua et incidam panem, quia valde durus et siccus
est". Dicunt ei: "Domina, non habemus fabrum ferrarium, qui nobis
faciat gladios; nunc autem dentibus cultelli vice utere et post
providebimus". "Et vinum apud vos est aliquantulum?" dixit.
Responderunt illi dicentes: "Domina nostra, vinum non habemus,
quia initium vite hominis panis et aqua, et tibi bibere vinum non
est bonum, quoniam sponsa Christi vinum debet fugere pro veneno".
Postquam autem exsaturati sunt magis ex tante inopie gloria
quam essent rerum omnium abundantia, benedixerunt Domino, in
cuius conspectu tantam invenerunt gratiam, et duxerunt illam ad locum
in quo quiesceret, quia fatigata erat. Sicque supra nudam humum
nudam se proiecit.
Petiit quoque pulvinar ad caput suum. At illi statim portaverunt
lapidem et supposuerunt ei.
Illa vero, quietissimo somno ac sobria dormiens, surrexit festinanter,
petens sibi claustrum ostendi. Adducentes eam in quodam
colle ostenderunt ei totum orbem quem respicere poterant, dicentes:
"Hoc est claustrum nostrum, domina".
Capitulum 31 -Domina Paupertas benedicit fratribus et monet
eos perseverare in recepta gratia.
Iussit ipsa omnes pariter consedere et verba vite locuta est ad
eos, dicens: "Benedicti vos, filii, a Domino Deo qui fecit celum et
terram, qui tanta caritatis plenitudine in domo vestra me suscepistis,
ut visum sit mihi hodie esse vobiscum tamquam in paradiso
Dei. Propterea repleta sum gaudio, superabundo consolatione,
et quia tantum venire tardavi, veniam peto. Vere Dominus est vobiscum,
et ego nesciebam. Ecce quod concupivi iam video, quod desideravi
iam teneo, quoniam illis sum coniuncta in terris, qui mihi
imaginem representant eius cui sum desponsata in celis. Benedicat
Dominus fortitudini vestre et opera manuum vestrarum suscipiat.
|
1
5
10
15
20
25
30
|