Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 29


habemus apud patrem Iesum Christum iustum, 'aduocatus', ais,
idem est quod et 'mediator'; et ideo refellitur a te uerus credi non
posse deus. Recte enim mentitus es in caput tuum. Ecce angelus
domini secat te medium. 'Aduocatus' igitur non est idem quod
'mediator'. 'Mediator' namque hoc est quod et 'reconciliator'.
Sermo autem mediatoris cum interpraetatione sui denuntiatur
effectus. 'Mediator' igitur ab eo quod medius sit inter utrasque
dissidentium partes, ut reconciliet ambos in unum. Quod quidem
redemptor noster unigenitus dei patris filius pro nobis inter deum
et nos fieri gratis dignatus est, ut qui discordes a consortio caritatis
dei peccando extiteramus, per eum ad concordiam diuini amoris
reconciliati in sanguine ipsius redintegrari mereremur, sicut per
Paulum docetur: Cum essemus ait inimici, reconciliati sumus deo per
mortem filii eius, salui facti per sanguinem ipsius, delens quod
aduersum nos erat cyrographum decreti, quod erat contrarium nobis,
et ipsum tulit de medio, adfigens illud cruci, expolians principatus
et potestates transduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Denique non Paulus mediator sed legatus fidelis mediatoris,
Legationem inquit fungimur pro Christo, reconciliamini deo. 'Aduocatus'
namque est, qui iam pro reconciliatis interpellat,quemadmodum
isdem redemptor noster facit, cum humanam deo patri in
unitate dei hominisque personae naturam ostendit. Hoc est enim
deum patrem pro nobis interpellare. Iohannes non interpellare, sed
ipsum etiam esse propitiationem pro peccatis nostris declarat.
Quod si 'aduocatus' hoc est, ut tua fert opinio, quod et 'mediator',
et ideo quia aduocatus, uerus non creditur deus. Quid tibi ergo
uidetur de spiritu sancto, qui incarnatus non creditur, et tamen ab
ipso 'paraclytus', hoc est 'aduocatus' appellatus est? Illud enim
grece, hoc latine pronuntiatur. Sic enim habes in euangelio: Rogabo
patrem meum, et alium paraclytum dabit uobis spiritum ueritatis,

qui a patre procedit. Dicendo 'alium' se utique et spiritum sanctum
paraclytum, hoc est aduocatum denuntiat. Neque enim facultas
respondendi tibi ullomodo conceditur, ut de spiritu sancto, qui
incarnatus non est, adstruas aduocatum secundum carnis adsumptionem
nuncupari.

Torna all'inizio