Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 21


premissis duximus destinandum, quem commendatum habentes et honorantes, ut decet, fidem
plenam ad ea, que vobis ex parte nostra proposuerit, habeatis.

I 5

Mercennarium habet sub umbra pastoris ecclesia Theatinensis, si talis existis, qualis esse describeris
in libello nobis oblato, quem tibi duximus transmittendum, ponentes te ante oculos tuos, ut in eo te
ipsum inspiciens et verecundia tui pectoris verecundus ingressus ad examen conscientie proprie
deferas tue accusationis libellum, doleas ac lugeas, quod, si dicta veritate nitantur, et per offensam
interius apud Deum et per infamiam exterius apud homines corruisti. Fertur enim, quod ad ovile
dominicum per corrupta simoniace pravitatis ascendens per ostium non intrasti. In templo Domini
factus es nummularius, venditor columbarum; in muneribus iudicans ac in mercede respondens in
iudicio affers stateras dolosas; secundum auri vel argenti pondus decernis aliquid esse grave vel leve.
Matrimonium apud te probat et reprobat sola pecunia, cuius interventu, quos Deus coniunxit, tu
homo separare presumis. Clericis quoque tue iurisdictioni subiectis, dummodo pecuniam afferant,
permittis focarias publice detinere in tue et eorum salutis dispendium et opprobrium Iesu Christi.
Nonnullos quoque ad sacros ordines promoves, cum non examines promovendos. Venditiones et
alienationes irrequisito capitulo Theatinensi celebras in ipsius preiudicium et gravamen. Et de cuius
manu psalterium cadere non deberet, ut monachus, lectioni et orationi vacando propria manu defers
accipitrem varios per campos et nemora saltusque perlustrans, clamoribus canes insequens, loquax
et clamosus in silvis, in ecclesia vero raucus et mutus, quoniam terrenarum voluptatum desideriis
alligatus latrare non audes, ut annunties populo scelera tua, qui peccata predicas per exemplum.
Sane iuvencula Theatinensis, cui claustra diceris infregisse pudoris, nec non ad preconium laudis vel
fame publice acclamabat, quod mulier illa, quam prius per adulterium pollueras et longo inquinato
tempore ad infamis participii notam habuisti communem, visa fuit sancto die Martis a viris non
contempnende auctoritatis ab episcopali domo reverti desuper ecclesiam et per claustrum. Accepimus
preterea te periurii incurrisse reatum alienando possessiones ad episcopalem mensam spectantes,
veniendo contra tempore tue promotionis nobis exhibitum iuramentum. De visitatione quidem
parrochie non est, sicut audivimus, tibi cure, quam cum tenearis annis singulis visitare, non visitas,
et tamen temporalia metis, ubi spiritualia minime seminasti. Procurationes, que ratione visitationis
debentur, cogis redimere visitandos, ac si pecunie et non correctionis visitatio debeatur. Illud quoque
non duximus omittendum, quod, cum castrum Theatinensem habebas custodire, quandam
mulierem pregnantem tot iussisti verberibus et tormentis affligi, quod miserabiliter abortivit. Et
quandam aliam tam diu precepisti oleo et pice perfundi calentibus, quod spiritum exhalavit, quam,
ut tantum scelus in publicum non prodiret, in sterquilinio sepeliri mandasti, subtrahens ei beneficium
ecclesiastice sepulture, quam vite crudeliter subtraxisti. Collige igitur causam tuam in sinu tuo,
et sic acta tua corrigas per te ipsum, ut in aliis te non constituas ulterius debitorem, ne descendamus
et videamus, utrum clamorem, qui venit ad nos, compleveris opere, et exigamus a te rationem utpote

Torna all'inizio