praerupta requirant, abdant sese specubus montium et cavernis petrarum, alantur
herbis, potentur fontibus, feris cohabitent: hic suscepti regiminis necessitate compulsus,
quod maioris est meriti, inter seculares et filios tenebrarum singularis meriti praerogativa
dignissimus habebatur. Cumque omnes occuparentur negotiis seculi et mundi desideriis
et questibus inhiarent, animi virtute cuncta transcendens, vitam istam peregrinationem,
non patriam existimabat. Iam vero quam cunctis affabilis, tractabilis
fuerit et communis, quis explicare sufficiat? Legem dabat servis et dominis, principibus
et subiectis, parentibus et filiis, coniugibus et viris, et omnes omnium mores
sacris alloquiis informabat. Omnium instruebat aetates, aedificabat conditiones, ingenia
exercebat, reprimebat motus, impetus cohibebat, inpatientiam refrenabat. Instigabat
ad bonum, quod poterat, hortabatur ad virtutes, et nemo umquam ieiunus abscessit,
qui ad illum audiendi gratia accessisset. Lacrimarum praeterea tantam a
Domino gratiam fuerat assecutus, sicut ipsi praesentes agnovimus, ut, cum cotidie
missas faceret nec diem aliquem absque dominici corporis et sanguinis immolatione
transiret, totum se ipso sacrificii tempore in fletus et lacrimas funderet atque ita duplex
Domino sacrificium immolaret. Semel reficiebatur cotidie ieiuniumque suum in
vesperam producebat. Ornabatur mensa preciosissimis ferculis et cibis esculentioribus
complebatur. Habundabat cervis et capreis, lepusculis, apris, volatilibus quoque et
altilibus omnium generum, sicut apostolica dignitas exigebat. Inter tot igitur delicatissimas
epulas, convivantibus aliis, solus herbis agrestibus, cicere infusisque leguminibus
vescebatur. Interea cum fama iam sanctitatis eius longe lateque crebresceret, Heinrico
tercio, imperatoris Henrici filio, regnum agente, tanta in partibus Italiae et Galliae
simoniacae hereseos pestis emersit, tantusque flagitiorum omnium morbus erupit,
ut quisquis vellet episcopus fieri, Gallias peteret distractoque patrimonio, auro et
argento episcopatum emeret. Omnis aecclesiastica dignitas precio vendebatur, factusque
erat venalis omnis honor ecclesiasticus ut plumbum et ferrum, equus, mancipium,
quae passim nundinantur in foro rerum venalium. Ex hoc igitur contagio malorum
omnium messis increvit cunctorumque viciorum morbus invaluit. Nam quicumque ad
aecclesiasticas dignitates his nefandis commerciis pervenissent, corrupto fidei firmamento
semet ipsos adulteriis, sacrilegiis, periuriis ceterisque flagitiis subdiderunt, nichil pensi
habentes iurare et peierare, palam misceri mulieribus et filios procreare. Per omnem
quoque Emiliam et Liguriam diaconi et presbiteri publice uxores ducere, nuptias
facere, filias nuptui tradere filiosque ex se genitos nobilioribus et ditioribus coniugibus
copulare. Factum est quoddam chaos et quaedam confusio viciorum, quia facti sunt
sacerdotes sicut et populus, et dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.
Tot ergo malis invalescentibus iam dictus Ildebrandus non mediocriter incitatus
et zelo divini amoris impulsus statuit semet ipsum, ut dicunt, eciam morte
corporis tantis iniquitatibus obiectare, symoniacam heresim viva voce confundere, modo
lenibus, modo duris remediis providere, sacrilegos et adulteros sacerdotes gladio spiritus
et apertissimis contradicionibus confutare. Quid multa? Collegerunt pontifices
et principes universi consilium, commotus est adversus illum orbis terrarum, versi sunt
omnes fere praeter admodum paucos in seditionem, et quoniam habundavit iniquitas,
refriguit caritas multorum. Divisus est populus christianus in duo, aliis dicentibus,
quia bonus est, aliis autem vocantibus eum impostorem et antimonachum et antichristianum.
At vero praefatus vir, inter tot perturbationes immobilis perseverans et instancius
nichilominus praedicans ad instar ducis egregii et fortissimi bellatoris, quo
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|