sibi tribuentium, ut liberum arbitrium sibi putarent  
posse sufficere ad justitiam. 
29. AMBROS.  Propter transgressiones . Superbienti  
populo lex posita est, ut quoniam gratiam charitatis  
nisi humiliatus accipere non posset, transgressione  
humiliaretur, ut quaereret gratiam. 
30. LANFR.  Donec veniret semen cui . Deus Pater  
haereditatem totius mundi promiserat Christo, sicut  
in psalmo:  Postula a me, et dabo tibi gentes , etc. 
31. AUGUST. ( Expos. Epist. ad. Galat. , cap. III,  
tom. IV.)  Semen cui promisit . Semen cui promissum  
est populum significat credentium. 
32. AMBROS.  Mediator autem . Si Filius Dei naturali  
aequalitate manere vellet, ne se exinaniret formam  
servi accipiens, non esset Mediator Dei et hominum;  
quia ipsa Trinitas unus est Deus. Sic itaque unicus  
Filius Dei Mediator Dei et hominum factus est, cum  
Verbum Dei Deus apud Deum et majestatem suam  
usque ad humanam deposuit, et humilitatem humanam  
usque ad divinam subvexit ut Mediator inter  
Deum et homines homo. 
33. LANFR.  Deus autem unus est . Quia Christum  
dixit [ sup. , Mediatorem] Dei videlicet et nominum, 
et Christus est, videbantur esse duo dii, sed absit!  
Unus enim Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. 
34.  Lex ergo adversus promissa Dei . Item, probat  
quod lex non dat haereditatem, vel promissionem,  
vel benedictionem; nam si lex daret, promissio, id  
est fides, non daret; sed promissio tantum dedit  
Abrahae haereditatem. Ergo lex non dat haereditatem,  
quod est,  lex ergo adversus promissa Dei?  
35. AUGUST.  Lex ergo adversus . Replicat ipsam  
quaestionem. 
36. LANFR.  Si enim data esset lex . Item probat.  
Lex non dat haereditatem, quia non dat vitam, quia  
si lex daret vitam, daret et justitiam (a pari), sed  
non dat justitiam, quia omnia sunt sub peccato  
apud Judaeos, quia Scriptura dicit: Ergo lex non  
dat justitiam (a relatione). Ergo nec vitam (a pari)  
Ergo nec haereditatem dat lex. Ergo per fidem tantum  
datur haereditas, vel promissio, vel benedictio,  
vel vita; omnibus his etenim utitur ut paribus.
  |  
  |