: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 765


CAPITULUM X
Paucis ibidem moratus diebus pluribusque virtutum miraculis declaratis,
beatus Symeon a finibus illis egressus, viribus corporis, quibus poterat,
paulatim eundo Placentiam accessit ad urbem. Ubi mira quae Deo
cooperante peregit subinferam; et quia digna relatu videntur, fidelium auribus
intimare non pigeat. Quam cum fuisset ingressus et assiduis orationibus
vacans, sanctorum corporum limina orandi gratia circuiret,
antequam mediae noctis terminus incumberet, ad beati Sixti papae et martiris
Christo ducente properavit ecclesiam. Cuius foribus dum devotus
existeret et modulatis vocibus odas dulcisonas decantaret, custodes ecclesiae,
qui audierant, illico surrexerunt ad audiendas melliflua melodias,
et excubare coeperunt. Quibus laudibus una ex ancillis Dei Maria
nomine, sacrista eiusdem ecclesiae, vehementer exterrita ad basilicae ianuas
cucurrit, et quas vectibus et seris obfirmaverat, quia apertas invenit,
mirata obstupuit. Sed Christi ancilla in actu et operatione beati Symeonis
claro perpendit, quod verus Christi esset discipulus et fidelis servus, et quod
nemo ei ecclesiae valvas nisi mira Dei potentia reserasset. Mox quia febrium
vexatione ipsa nimium torqueretur, citius eius pedes appetiit et, ut pro
ea Dominum exoraret, fusis lacrimis eum prostrata rogavit. Proinde haec ita
subintulit: « Signa me, inquit, beate pater, tua dextera, et ab ardore febrium
tuis me sanctis orationibus adiuva ». Qui statim erecta manu signum
sanctae Crucis super eam imposuit et febricitantem Dei famulam a febrium
valitudine liberavit. Ut vero clara dies est reddita terris, Dei ancilla a febribus
erepta, totius congregationis spiritualem matrem cunctasque sorores,
prae gaudio lacrimando ascivit, et qualiter a viro Dei in nocte sanata
fuerat, omnibus patefecit. Sed quia iuxta Redemptoris veridicam sententiam
non potest abscondi civitas supra montem posita, per cuncta

Torna all'inizio