Petrus Damiani: Epistulae

Pag 383


Puerulus quidam aetate quinquennis, Ubaldi scilicet nobilissimi
viri, qui mecum degit in heremo, filius, in meo monasterio factus fuerat
monachus. Hic aliquando intempestae noctis silentio quiescentibus fratribus
sive egressus sive sublatus sit, nescio. Sed cum pistor in pistrino iaceret,
interrupto ad horam somno vestem quae sibi comminus adiacebat,
sibimet voluit superponere, ut frigus arceret. Extendens itaque brachium
dormientem iuxta se reperit puerum. Repente stupefactus et valde perterritus
festinus exurgit, lucernam accendit, totamque domum sollicita curiositate
circumiens omnes aditus clausos et obseratos invenit. Mane autem
facto non parva inter fratres ammiratio versabatur, nimirum puer qui
remota omni dubietate praeterito vespere in stratu suo ipsis videntibus
quievisset, qualiter in pistrinum clausis ianuis ingredi potuisset. Et quidem
de apostolis legitur, cum educendi essent de custodia publica, quia veniens
angelus Domini, per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit:
Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius . De Petro
autem rursus legitur, quia cum praecederet eum angelus de carcere ad
portam ferream, ultro aperta est eis . De Paulo etiam, quia subito terremotus

Torna all'inizio