Iohannes de Virgilio: Tractatus comparativorum secundum Iohannem de Virgilio

Pag 207


non recipiat magis neque minus, nisi talia substantiva pro adiectivis accipiantur interdum, ut "Nero", id est crudelis, et "Salomon", id est sapiens. Et per hoc quod dicitur "applicabilem" excluduntur nomina importantia qualitatem in astracto, cuius modi sunt "albedo" et "nigredo", que licet important formam accidentalem, non important eam applicabiliter seu contracta ad substantiam. Et per hoc quod dicitur "pluribus" excluduntur constructibilia importantia aliquam formam uni soli convenientem, ut "eternus", qui proprie pertinet soli deo, quamvis abusive possit etiam hominibus applicari et substantiis separatis per quandam participationem. Et per hoc quod dicitur "secundum intensionem vel remissionem in excessu" excluduntur diminutiva et aumentativa que, licet intendantur et remitantur per diminutionem vel aumentationem, non tamen hoc faciunt in excessu respective ad alterum modaliter. Et per hoc quod dicitur "citra terminum" excluduntur superlativa que intensionem important, ut altero concomitante vel consequente datur intelligi, qualitas comparativi debet intelligi esse in termino diminute vel superate a subiecto comparativi in qualitate comparata.
In quot partibus orationis reperiuntur comparativa . Circa tertium est sciendum quod comparativa reperiuntur in sex partibus orationis, scilicet in nomine, verbo, participio, pronomine, prepositione et adverbio. In nomine, ut "albior" et "nigrior"; in verbo, ut "malo" et "presto"; in participio, ut "malens" et "prestans", "amantior" et "legentior"; in pronomine, ut "nostratior" et "vestratior", sed de isto erit postmodum disputandum; in prepositione, ut: "ego sum ulterius pontem illo"; in adverbio, ut: "ego sum ulterius ponte quam ille".
(70r) Quomodo construuntur comparativa. Circa quartum est sciendum quod nomina comparativa volunt determinari per ablativum simpliciter proprie et non per alium casum in quantum sunt comparativa. Et hoc dico secundum latinos. Greci enim non habentes ablativum dant genitivum comparativis in determinatione, ut: "Fortior Achilles Hectoris". Quia autem diximus comparativum velle ablativum simpliciter causa est ex eo quod nomen comparativum facit comparationem alicuius qualitatis de substantia ad substantiam et pro tanto requirit substantiam in termino, in qua talis qualitas concipiatur in esse diminute. Non ergo proprie loquendo requirit nominativum cum "quam" vel alium casum sicut antiqui dicebant et multi adhuc tenent, ex eo quod istud signum "quam" est terminus actus et non substande vel comparationis actualis et non substantialis. Quidam vero modernorum tenent quod tota illa oratio, scilicet "quam tu sis albus" venit ad determinationem illius comparativi "albior" dicendo: "ego sum albior quam tu"

Torna all'inizio