Si legis assidue, sic tercia clavis habetur,
quod duplici fieri dat mea Musa modo.
primo suppresse, nullo clamore legendo,
vox intellectum prepedit alta suum.
lectorem proprium ledit modus ille legendi
impedit et socios, mens studiosa quibus.
post hec distincte, quicquid legis ipse, legendo,
ut melius capias corde, quod ore legis.
ut melius capias, reliquis cor surripe curis,
discere totalis sit tua cura simul.
non te decipiat vigilandi tempore somnus
nullaque pigricies sit tibi causa nocens.
fac tua sepe scole tibi sint viridaria festa,
libri sint viole, lilia pura, rose.
mentis tota tue sit delectacio prorsus
leccio, ne pereant tempora cara tibi.
si quandoque tamen piget, interpone quietem.
continue tensus molliter arcus agit.
cum tempus fuerit, solacia quere modesta,
post hec ad studium, cum petit hora, redi.
detur hiems, estas, autumnus verque labori.
perdita restitui tempora nulla valent.
ne vanus fias, consorcia despice vana,
moribus et studio consociare bonis.
vana super speculas raro spectacula queras,
fac lateas pocius, clarius ipse leges.
utque legas melius, victu tibi sobrius esto,
crapula discipulis ebrietasque nocent.
custodi libros. est querere perdita tarde.
qui bene conservat, rem reperire valet.
dedecet inmundis manibus te volvere dicas,
munda petunt mundas sepe voluta manus.
Clavis quarta monet dubitata rogare frequenter.
omnis enim patefit sepe rogando via.
doctorem, socios, doctos contabere sepe,
et minimos eciam, discere si qua potes.
a minimis dubitans non dedignare doceri,
ut sublimeris tucius, ima petas,
damnans elatos. est indignacio stulta,
nam facit indignos nobilis artis eos.
te quoque si socius dubitans interroget ullus,
doctus eum leta fronte docere velis.
hec tria te moneo, vis quando rogare magistrum:
primo suppliciter lingua benigna roget.
impetrat auratum responsum sermo benignus,
mel cor dulcorat, mollia dura movent.
conveniens tempus rursus discerne facetus,
est sermo verax: "Omnia tempus habent".
demum cerne locum. sapientis ubique rogare
non est. vult certum res sibi certa locum.
Clavis quinta monet retineri dogmata mente,
qua sine patrande perditur artis opus.
hanc querens perlecta legas repetendo frequenter.
acquirit stabilem leccio crebra locum.
sepe docens alios melius possessa tenebis.
artem distribuas, plus erit aucta tibi.
ut quoque plus memores, cum multis plurima confer.
ex ferro ferrum sic tenuatur enim.
si repetis, repetita doces confersque frequenter,
hec mentem memorem sepius acta dabunt.
Clavibus his habitis poteris reperire sophiam,
qua decus et lucrum sub tua tecta fluent.
Iam rudibus claves patuerunt quinque sophie.
doctorum regimen dat modo carta sequens.
hec tria prudenti sunt observanda magistro,
quis sine non tanto nomine dignus erit.
Doctor discrete se primo corrigat ipsum,
sit sua discipulis vita magistra suis.
a viciis caveat, virtutibus hereat, absint
fastus avaricie luxurieque fimus.
doctorem dignum non sola sciencia reddit,
moribus ars sterilis est olus absque sale.
se bene doctor agens duplici fit dignus honore
ac peccans duplici verbere dignus erit.
ergo viam rectam capias sine crimine primus,
et sic secure corrige, solve, liga.
est scriptum: gratos fructus bona parturit arbor,
nam talis fructus, qualis et arbor, erit.
victu, vestitu te, ceu res poscit, honores,
discipulis honor est nam tuus omnis honor.
non homo plura valet quam se facit ipse valere,
glorificat dignos vestis honesta viros.
vestes non curtas, sed tamquam clericus esses,
longas et latas sufficienter habe.
femineos comptus, longos fuge ferre capillos,
omnia vana cavens artis honore tue.
fac sapienter eas, decet ut, sociatus honeste.
norma magisterii querit honore frui.
doctores, socios artis decorabis amando
ceu caros fratres invidiamque fuges.
non tua sublimet te vox nec deprimat illos,
non detractoris more nocere iuvet.
artis fac studium, non sollicitamina falsa,
discipulos multos accumulare tibi.
dum decores artem, decus ars dabit et bona lucra.
qui caret arte bona, vivere fraude parat.
|
705
710
715
720
725
730
735
740
745
750
755
760
765
770
775
780
785
790
795
800
|