EXPOSITIO TEXTUS
«Si enim fides intentionem dirigit, et intentio bonum opus facit; ubi non est
fides, nec intentio bona nec opus bonum esse videtur». Ista ratio soluta est in
2 art. primae quaestionis.
«Quod a quibusdam irrationabiliter astruitur». Si intelligatur quod quaelibet
actio mala sit, et peccatum; opinio irrationabilis est. Si autem intelligatur
quod quidquid agant, in peccatum semper permanent, dum sine fide sunt;
opinio rationabilis est.
«Nihil est bonum sine summo bono». Infideles igitur sunt sine summo bono
quantum ad illam societatem quae est per participationem gratiae, et ideo gratuitum
bonum in eis non est. Non tamen sunt sine summo bono quantum ad hoc
quod eius bonitatem per bona naturalia participant.
«Falsa virtus est etiam in optimis moribus»; quia scilicet non ducit ad aeternam
felicitatem, ad quam virtus perfecta et vera per actus meritorios ducere
potest.
«Sine caritate nullum mandatorum custoditur». Verum est quantum ad intentionem
praecipientis, sed non quantum ad substantiam praecepti: et hoc habitum
est dist. 28.
«Bonum enim multipliciter accipitur». Bonum, secundum Philosophum, dividitur
in utile, delectabile, et honestum. Ergo cum hic istae differentiae non
ponantur, videtur insufficienter distinguere. - Sed dicendum, quod Philosophus
assignat partes boni quae sunt ipsius secundum se; hic autem assignantur partes
boni in ordine ad aliud. Potest autem aliquid accipi esse bonum in ordine ad
tria. Primo modo ut in ordine ad finem: et sic respectu cuiusque finis dicitur
utile; respectu autem finis ultimi, qui est vita aeterna, dicitur bonum remunerabile,
quod est bonum honestum meritorium. Secundo modo ut in ordine ad aliquod
bonum simile illi quod ordinatur; vel sicut signum, et sic signum boni
dicitur bonum, ut patet in sacramentis legalibus; vel sicut praetendens eius
similitudinem, et sic bonum apparens dicitur bonum: et hoc praecipue est
bonum delectabile. Tertio modo in ordine ad praeceptum; et sic dicitur bonum
simpliciter quod lege praecipitur; et hoc est etiam remunerabile et honestum: et
secundario dicitur licitum bonum quod nullo praecepto prohibetur. Unde modi
Aristotelis quodammodo includuntur in istis.
«Peccatum quippe illud cogitandum est quod tantummodo peccatum est». Ista
solutio procedit, si accipiatur voluntarium simpliciter et perfecte, quod non in
omni peccato invenitur; sed si accipiatur voluntarium quocumque modo, sic
invenitur in quolibet peccato, ut ipse in processu solutionis ostendit.
«Quid enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas?» Voluntas
dicitur esse in voluntate, dum actus voluntatis proximus in potestate ipsius
potentiae existit: utrumque enim dicitur voluntas, scilicet potentia et actus.
|
|