Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 45


Cum autem processio rediens ante monasterii introitum uenerit statione
facta letaniam finiant Qua finita cantores eius in ordinem suum redeant
et praedicti duo cantores qui praecesserant cappis induti nudis pedibus
ante portas monasterii stantes dicant Agnus dei qui tollis peccata mundi,
miserere nobis
. Chorus similiter respondeat. Cantores Suscipe deprecationem
nostram, qui sedes ad dexteram Patris
; chorus Agnus dei , sicut supra. Cantores
Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen
. Interim praecedentibus qui uexilla portant
et caetera, quae superius dicta sunt, sequantur cantores et reliquus
conuentus. Dicto Gloria respondeat conuentus Agnus Dei ut supra.
Conuentu intrante monasterium pulsentur signa. Cantores Exaudi deus ;
conuentus Uoces nostras . Cantores Exaudi Christe ; conuentus Miserere
nobis
. Cantores Exaudi deus ; conuentus Orationem populi tui . Cunctis
fratribus chorum ingressis, collocata cruce et reliquis, quae portata sunt,
in locis suis praedicti duo cantores in medio chori stantes pronuntient
letaniam Sancte sanctorum deus miserere nobis ; priores a parte altaris sint,
reliqui post eos, sicut est ordo eorum. Expleta letania pulsetur signum
ad Nonam factaque oratione Nonae uadant in claustrum lauare pedes.
Quibus lotis reuertentes in chorum pulsato alio signo canent Nonam.

Ad Uesperas secunda et tercia feria pulsentur signa sicut priuatis diebus;
inter signa dicantur psalmi Deus auribus nostris . Post Uesperas de Omnibus
Sanctis dicantur Uesperae Mortuorum; Uigilia mortuorum his diebus
non agatur, si processio extra claustrum perrexerit, alioquin agatur
sicut solet.
His tribus diebus ad Nocturna capitula et collectae de Resurrectione et
ad Uesperas secundae et terciae feriae. Ad Matutinas uero Laudes et
ad Terciam et ad Sextam et ad Nonam capitulum et collectae de ieiuniis.
Si in his tribus diebus festiuitas duodecim lectionum euenerit, totum
seruitium noctis et diei de ipsa festiuitate agatur. Dicta Tercia et pulsatis
omnibus signis missa ipsius festiuitatis sicut alio tempore solenniter
celebretur. Processio uadat sicut aliis diebus excepto quod calciati et sine
baculis ibunt. Missa ieiunii ad monasterium quo processerint celebretur.
Si autem festiuitas trium lectionum euenerit, commemoratio ipsius
tantummodo fiat ad Uesperas et ad Matutinas Laudes et ad priorem
missam de ieiunio.

Torna all'inizio