et grandis solempnitas. et hec est ratio. Ille. qui ab eis reputatur propheta.
predicavit et admonuit eos et dedit eis legem omnes spurcicias continentem.
omnia mendacia et omnes voluptates. Mahomet. falsidicus homo: interque
verba sue false legis et doctrine maledicte [docuit]. quod Saraceni nati sunt
de Abraham et Sara. que erat libera. et ex hoc reduxit eos ad faciendum seu
ymitandum opera Abrahe. et ideo omnes Saraceni circumciduntur. more
Abrahe: et prima luma mensis Maii jejuniant cum magna devocione. et
renovacione lune usque ad aliam renovant et jejuniant tali modo. quia
tota die non comedunt neque bibunt. sed dum sero advenit et dies transiit.
tunc comedere incipiunt. et per totam noctem comedunt carnes. ova et
quecunque cibaria. preter vinum et carnes porcinas: completo jejunio tunc
multi eorum in preregrinacionem ad Lamech vadunt. que est in confinibus
Arabie versus Indiam ad visitandum sepulcrum pessimi Mahometi in
Lamech sive Melcha: et quicunque vadit felix inter eos reputatur. ymmo
cameli eos portantes habentur in reverentia. et distat Lamech per XXVj
dietas et a Jehrusalem XXVj et vadunt simul in magna multitudine per
desertum Pharam. et transeunt totam Arabiam cum camelis portantibus
omnia victualia. cum [in] illo deserto nichil inveniantur. quam aqua.
et tamen cum magna penuria. et similiter peregrini. qui vadunt ad Sanctam
Katherinam ad montem Synay. per Vij dies transeunt idem desertum.
tamen non per eandem viam. nec conjungunt se mutuo. nisi ad puteum
Soldani. qui est in medio [terre] Soldani. et tunc ipsi vadunt versus orientem
et cristiani versus meridiem: ego inveni bene vij milia ex eis revertentes
de Lamech ad puteum predictum in octava Sancti Augustini.
Et postquam Saraceni jejunaverunt. tunc expectant XL diebus. et. quadragesima
die post eorum jejunium. faciunt magnum festum tali modo.
quia. quicunque potuit. emit arietem vivum et illa die abscidit sibi caput et
comedit eum cum tota domo sua et familia. et convocat vicinos pauperes et
dat eis comedere de illo ariete. et sic illa die faciunt eorum pascha in memoria Abrahe. qui. loco filii. quem ad jussum Dei voluit immolare. et. virtute
divina. invenit arietem et immolavit. et nullum aliud pascha faciunt nisi
|